MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quare salutatio angelica tantum habuerit deceni dictiones, et non
plures, vel pauciores ?
AD plenariam: intelligentiam praedictorum, quaeritur de sufficientia horum et differentia, quae ponuntur in salutatione ista.
Et quaeritur primo de numero dictio- num, quare tantum habuerit decem dictiones, et non plures vel pauciores ?
Item, Quaeritur quare tantum quatuor sententiae ponantur in ipsa?
Item, Quare sententiae sibi ita succe-
dant progressivo, ita quod prima habeat unam dictionem, secunda duas, tertia tres, quarta quatuor.
Item, Secundum additionem Elisabeth, quinque sunt dictiones, et una est sententia.
Item, Quid significat, quod hic ponitur denarius, qui est numerus triangularis ex omni parte, et quaternarius qui est triangularis a base in communi.
Item, Similiter sunt decem et quinque, sed tunc oportet quinque poni pro base.
Ad objecta prima solventes dicimus, quod sufficientia salutalionum sumitur hoc modo : in illa salutatione annuntiatur beatissimae Virgini perfectissima habitudo, et per ipsam et In ipsa toti humano generi. Perfectio autem beatissimae Virginis, vel est quantum ad substantiam, vel quantum ad causam, vel quantum ad efficientiam. Si quantum Ad substantiam, vel est a malo, et sic est: Ave : vel est ad bonum, et sic est: Gratia plena. Si quantum ad causam, sic est : Dominus tecum. Si autem quantum ad efficientiam, vel est immediata, et sic est: Benedicta tu in mulieribus : vel mediata, et sic est: Benedictus fructus ventris tui.
Ad aliud dicimus, quod per decem verba significatur decalogi impletio. In quatuor sententiis significatur in Evangeliis consiliorum superadditio. Et per haec duo fit nobis perfectae salutis annuntiatio. Item, decem verba in quatuor sententiis, est lex in quatuor Evangeliis. Item, sig. radualis processio significat, quod in via non est perfecta legis impletio, sed tantum initiatio. Item, denarius triangularis signat legis nobilitatem, quaternarius Evangelii aeternitatem : et uterque est numerus imperfectus : sed denarius in duobus, quatuor autem in uno. Sic et Evangelium habet perfectionem viae, sed non patriae : et ita unum sibi deest. Denarius autem legis deficit in duobus :
quia nec habet quidem perfectionem viae, nec patriae. Item, quatuor cum omnibus suis partibus facit denarium : et lex materialiter tota est in Evangelio. Item, denarius est numerus triangularis ex omni parte, et quatuor in communi: quia per firmitatem legis et Evangelii recte impleti pervenitur ad unum, de quo dicitur : Unam petii a Domino , ''Item, secundum additionem Elisabeth denarius dictionum significat decalogum, quaternarius sententiarum significat Evangelium, additio Elisabeth doctrinam Apostolorum.
Et haec omnia figurantur in salutatione beatissimae Virginis divinitus missa : in ipsa enim fuit legis et Evangelii impletio, et in ipsa fuit utriusque expositio, per ipsam unius cum altero conjunctio. Item, unius in alterum reductio. Item, per ipsam virtutum consummatio. Item, per ipsam sanctitatis progressio. Item, per ipsam ad Deum ascensio. Nobis autem per legem veterem et novam et ipsam, aeternae salutationis nuntiatio et salutis ipsa productio.
Notanda ad solutionem Quaest. CXCIV, CXCV, CXCVI et CXCVTI.
HIs visis, videndum est ad ea quae de fructus benedictione sunt objecta.
Notandum igitur, quod de benedictione illa possumus loqui secundum tres vias. Primo quantum ad significationem. Secundo, quantum ad suppositionem. Tertio, quantum ad substantiam. Quantum Ad significationem, utrum scilicet benedictio unam habuit significationem, vel plures? Et si plures, secundum quam hic sumatur? Vel, si omnis ratio benedictionis salvetur in ista benedictione ? Quantum ad suppositionem, ut si scilicet benedictio sit communis ad plura, pro qua sumatur hic, et utrum pro om- nibus suis suppositis? Quantum ad suam substantiam, ex quibus et quantis integratur ista benedictio ?
Quantum igitur ad significationem benedictio quatuor habet in se significata, quorum omnium ratio salvatur in ista benedictione. Est enim benedictio maledicti evacuatio, et est benedictio omnis boni possessio, et est benedictio fecunditatis exaltatio, et est benedictio congratulantium collaudatio. Et quaelibet istatum triplex. Est enim benedictio triplicis maledicti evacuatio : inciderat enim homo per peccatum triplex maledictum. Primum est punctio fomitis. Secundum est labor inveniendae veritatis. Tertium est necessitas incinerationis. Primum intelligitur per hoc : Cum operatus fueris terram , etc. Secundum per id quod dicitur : In sudore vultus tui, etc. Tertium per id, Pulvis es, et in pulverem reverteris . ''Istius triplicis maledicti evacuatio fuit in isto fructu benedicto. Primum : quia puncturam fomitis non habuit. Secundum : quia omnia scivit. Tertium : quia corruptionem non vidit. Secunda benedictio fuit omnis boni possessio, et haec triplex fuit. Habuit enim bonitatem humanae naturae in summo. Item, bonitatem divinae naturae in summo. item, bonitatem quae est ex conjunctione utriusque habuit : et sic omne bonum possedit in summo. Tertia benedictio fuit fecunditatis superexaltatio, et haec quoque triplex fuit. Fuit enim pater per creationem in esse naturae, per recreationem in esse gratiae, per glorificationem in esse gloriae. Quarta benedictio fuit congratulantium collaudatio, et haec triplex, scilicet Angelorum, hominum, et corporum. Omnes hi benedicunt ipsam : quia genuit Angelorum restauratorem, redemptorem hominum, corporalium renovatorem.
Quantum ad suppositionem tria habet appellata, et pro omnibus illis reddetur locutio vera : est enim fructus benedictio naturae, benedictio gratiae, benedictio
gloriae. Et quolibet istorum tripliciter. Benedictio naturae tripliciter : habuit enim corpus benedictum, animam benedictam, deitatem benedictam. Corpus fuit benedictum tripliciter : in materia, in forma, in harmonia. In materia : quia purum in forma: quia pulchrum in harmonia : quia eucraticum. Pulchrum etiam fuit tripliciter : in congruentia quantitatis, in elegantia dispositionis, in venustate colorum : et sic est in statura, figura, et colore. Item, anima fuit benedicta in se, et in comparatione. In se dupliciter : a malo, et in bono. A malo tripliciter: a peccato, a fomite, ab ignorantia. Item, in bono tripliciter : omnium naturarum naturali conditione, politicarum virtutum perfectione, suprema naturali Dei dilectione. In comparatione benedicta fuit dupliciter : ad Deum, et ad. corpus. Ad Deum summa imagine et similitudine, ad corpus sine contrarietate. Item, benedictam tripliciter habuit deitatem : benedictam in seipsa, benedictam in operibus suis, benedictam in donis suis. Item, habuit benedictionem gratiae, et hanc quoque triplicem, increatam cum Patre, creatam cum matre, conjunctam propter utrumque. Cum Patre triplicem gratiam habuit a patre, quod est Deus, quod est Dei Filius, quod est spirator Spiritus sancti. Cum matre quoque triplicem habuit gratiam. Unam: quia omnem gratiam habuit. Secundam : quia omnem dedit gratiam. Tertiam, quod dedit ultra id quod: habuit. Dedit enim gratiam, virtutem, remissionem peccatorum quam non habuit. Unde spiritus in Eliseo duplex fuit. Item, ex conjunctione propter utrumque triplicem habuit gratiam. Unam, quod Filius plurium fuit. Secundam, quod redemptor hominum fuit. Tertiam, quod beatitudo hominum est. Et quodlibet istorum tripliciter est : quia enim Filius plurium fuit, ex hoc sequitur triplex gratia. Mater enim sua habuit patrem et matrem, sed. non Deum.
Pater suus nec habuit patrem nec matrem nec Deum nec hominem : ipse autem habuit patrem et matrem, et Deum et hominem. Quia redemptor hominum fuit, ex hoc habuit tria, quia sponsus animarum, sacerdos fidelium, judex vivorum et mortuorum, Quod beatitudo hominum fuit, ex hoc etiam habuit tria, quia est beatitudo Angelorum, hominum, et corporalium. Item, benedictionem gloriae similiter habuit triplicem : habuit enim gloriam comprehensoris, gloriam creatoris, gloriam redemptoris. Et quaelibet istarum triplex. Comprehensoris triplex : summam aureolam in summo : super omnes aureolas in summo : accidentalia praemia in summo. item, primo est homo viator et non comprehensor, postea comprehensor et non viator, ipse autem non aliquando viator : aliquando comprehensor, sed simul viator et comprehensor. Item, viatorum doctor, comprehensorum coronator, viatorum et comprehensorum adunator. Item, gloria redemptoris triplex fuit, quia hominum liberator, daemonum superator, naturae exaltator. Item, gloria creationis triplex fuit : misericordia insanitis, justitia in damnatis, gloriosus in seipso. Item, habuit gloriam creatoris, justiticatoris, glorilicatoris.
Si autem consideretur benedictio ista quantum ad partes integrales, tunc est benedictio vel quantum ad essentiam, vel quantum ad principium. iste fructus benedictus triplicem habuit originem : habuit benedictam Trinitatem per creationem, benedictam matrem per nativitatem, benedictum patrem quantum ad generationem. Quantum ad essentiam benedictus fuit tripliciter secundum Bernardum : odore, sapore, specie. Odore implens cognoscitivam in quantum verurii, sapore reficiens affectivam in quantum bonum, specie beatificans comprehensivam in quantum summum fuit et arduum. Addamus et nos odori et sa- pori speciei valorem : valet enim in medicamentum contra omne malum, in cibum habentem omne delectamentum, in pretium comparans omne bonum. Item, quantum ad efficientiam duplex est benedictio, activa scilicet, et passiva. Activa tripliciter : quia benedixit nos in esse naturae, gloriae, et gratiae. Unde, Psal. lxvi, 7 : Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus . Item, benedixit nos benedictione corporali, spirituali, et coelesti. Passiva tripliciter : quia nos benedicimus eum corde : unde, Psal. cii, 1 : Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, etc. Benedicimus eum ore : unde, Psal. xxxiii, 2 : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Benedicimus eum opere : unde, Psal. lxii, 5 : Benedicam Dominum in vita mea.''
Solutio praedictarum quaestionum.
HIs visis, respondemus ad objecta : Quod igitur quaeritur de copulatione, dicendum quod hic ponitur copulatio, quae continet alterius finem et alterius inceptionem ad angelicam salutationem et ad personam Filii pertinentem : et etiam ut notet inter Filii benedictionem et matris dilectionem aliquam : quamvis tamen secundum allegoriam ad aliam pertineant rationem : ipsa enim est benedicta per benedictionem fructus : unde sua benedictio descendit a benedictione Filii.
Item, Angelus non addidit : Benedictus fructus ventris tui : quia nondum fructus ejus fuit fructus ventris, sed ipsum quasi promissum in hoc quod dicit : Benedicta tu in mulieribus, fru ctum comprehendit: Ecclesia autem quia sibi exhibitus et beatissimae Virgini commendatus, apposuit. Ordo patet ex sufficientia.
Item, Quare non dixerit: Filius ventris : quia filius communis est ad spiritualem et carnalem generationem, fructus autem plus determinat carnalem generationem, et maxime cum hac determinatione, ventris, qui est locus generationis carnalis. Propter quod etiam non dicit, corporis, sed ventris, ut veritas generationis plus exprimeretur, et falsitas haeretica plus sopiretur.
Item, Quare non determinavit respectu cujus esset benedictus. Dicimus, quod secundum omnem significationem, et secundum omnem suppositionem, et secundum omnem partem, et omni modo et in omnibus benedictus fuit, et ejus benedictio per nihil specificum coarctari potuit. Benedictio quoque beatissimae Virginis per hoc quod dicitur, in mulieribus, non restringitur : sed causa et origo omnis benedictionis monstratur.
Concedimus etiam, quod Dominus noster Jesus Christus habuit omnes dignitates matris suae, vel in se, vel in aequipollenti excellentissimo congruenti. Habuit igitur benedictionem conjugalem : quia sponsus fuit universalis Ecclesiae. Item, virgo fuit et pater : quia verbo veritatis generavit, et ex aqua et spiritu ex matre Ecclesia omnes regeneravit. Item, sicut ipsa mater Dei, ita et ipse fuit Filius Dei : et plus est esse Filium Dei, quam matrem Dei, Item, plus est esse Filium Virginis, quam esse Virginem virginum : quia si ipse Christus esset Virgo virginum, sequeretur quod ipsa mater sua non esset virgo. Item, plus est esse benedictum fructum ventris, quam habere fructum ventris.
Concedimus etiam, quod a Filio suo in omnibus privilegiis suis antecellitur : nec in hoc laus matris suae diminuitur, sed exaltatur in eo quod non tantum genuit sibi filium coaequalem, sed infinitum meliorem. Quod etiam ex hac parte quodammodo infinitat bonitatem matris : omnis enim arbor ex fructu cognoscitur proprio : unde si bonitas fructus bonifieat arborem, infinita bonitas in fructu adhuc ostendit infinitam in arbore bonitatem.