IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(r) Ad primum principale. Respondet Doctor quod aliud est loqui de morte infligenda ex aliquo demerito, et aliud de morte, quae simpliciter est per causas naturales sibi derelictas, et non impeditas. Primo modo mors infligitur ex demerito, scilicet propter peccatum quo demeruit, et tali morte nunquam Christus mortuus fuisset. Sed secundo modo facto miraculo, quod gloria non redundasset in corpus, mors tunc accidisset ex causis naturalibus. Sicut etiam posito quod Adam non peccasset si in termino meritorum translatus non fuisset, tandem senio ex causis naturalibus mortuus fuisset, ut supra patuit a Doctore in 2. dist. 19.
(s) Ad aliud. Respondet negando antecedens, quia Deus non potest communicare creaturae omnipotentiam, qua ipsa creatura possit omnia effective. Patet, quia si creatura aliqua haberet a Deo, ut posset producere omnia possibilia immediate, tunc haberetin se formaliter, vel unam formam quae esset principium formale producendi omnia, vel plures ; et quodcumque detur, statim sequitur impossibile, quia tunc sequeretur quod formaliter includeret aliquam formam, quae eminenter et virtualiter includeret perfectionem omnium simpliciter possibilium ; et quod talis forma sit impossibilis, patet, quia aut esset forma substantialis, aut accidentalis ? Non secundo, quia accidens secundum se non habet in se, nec habere potest manens accidens, virtutem productivam omnium substantiarum, vel alicujus ; dico de se, patet enim, quod accidens non potest esse ratio formalis producendi, sive attingendi aliquam substantiam ut supra patuit a Doctore in 2. dist. 16 et dist. 18. et clarius patebit in 4. dist. 12. Et quod dicit de se, id est, ex natura sua et virtute propria, hoc non dicit secundum intentionem propriam, quasi accidens in virtute alterius possit attingere aliquam substantiam, cum expresse velit in dist. 16. et in 4. dist. 12. quod nec virtute propria, nec virtute alicujus substantiae possit attingere substantiam aliquam, sed hoc dicit secundum opinionem illorum, qui dicunt quod licet accidens non possit immediate producere substantiam in virtute propria, potest tamen virtute alterius, puta substantiae, cui inest. Sed de hoc vide quae prolixius exposui in 2. dist. 16. et in 4. dist. 12. Non primo, quia nulla forma substantialis creata virtualiter et perfecte continens omnem formam, et omne ens possibile, potest conferri animae Christi, ut manens anima, nec Angelo, quia anima manens anima, vel Angelus, non potest infrigidare, nec calefacere, et hoc immediate. Si enim essentia Angeli esset applicata alicui passo nunquam ex se posset illud infrigidare, id est immediate causare frigiditatem in illo, posset bene applicari illi passo aliquod agens naturale, puta aquam, aptum natum ex natura propria infrigidare.
Et cum probatur antecedens per simile de omni scientia :
Dicit Doctor, quod non est simile, quia posse cognoscere omnia cognoscibilia, cum hoc non sit producere ipsa in esse, (non enim intelligens lapidem, producit lapidem in esse lapidis) non requirit nisi potentiam intellectivam, et habitus vel species, quorum anima est capax, et ideo intelligendo scibilia, non causando ea, non requiritur tanta perfectio in fundamento, scilicet intellectu quo absolute cognoscit, sicut requiritur in fundamento omnipotentiae, quo potest omnia causare. Sed de ista omniscientia animae Christi multa exposita sunt supra dist. 14. vide ibi.
(t) Ad tertium. Respondet concedendo quod scivit, sed postea negando, quod pro statu isto semper habuerit alimentum, ita purum, et virtutem non debilitatam.
in) Ad quartum. Respondet negando quod anima auferat a materia omnem privationem ad aliam formam, quia si auferret, ipsa anima intellectiva contineret virtualiter vel eminenter omnem aliam formam, quod est falsum. Nec similiter forma coeli aufert a materia coeli omnem privationem ad aliam formam, tenendo quod in coelo sit materia ejusdem rationis cum materia istorum inferiorum, quia talis forma non continet virtualiter omnes alias formas, et per consequens non satiat totum appetitum materiae. Et cum dicit Doctor quod si coelum sit incorruptibile, vel hoc erit, quia est forma simplex, vel si habet materiam, illa non erit ejusdem rationis cum materia generabilium, et sic erit tantum in potentia ad formam coeli, et non ad aliam formam, est recte intelligendum nam ipse in 2. dist. 14. quaest. 1. vult quod in coelo sit materia ejusdem rationis cum materia istorum inferiorum. Et ponitur ibi incorruptibile, ut praecise comparatur ad agens naturale, erit tamen corruptibile, ut comparatur ad agens primum, sic similiter si ponatur ibi materia alterius rationis, quamvis esset incorruptibile ab agente naturali, esset tamen corruptibile ab agente supernaturali ; et hoc loquendo secundum viam Theologorum. Loquendo vero secundum viam Philosophi, coelum est simpliciter incorruptibile, comparando ipsum ad quodcumque agens, et si secundum viam Philosophi ponatur simpliciter incorruptibile, oportebit dicere vel quod coelum sit forma simplex per se subsistens, et actu separata ab omni materia, et talis forma secundum viam Philosophi est simpliciter necessaria, vel si ponitur ibi materia, oportebit dicere ipsam esse alterius rationis a materia inferiorum ; nam si ejusdem rationis cum materia ista, diceret Philosophus coelum esse corruptibile, etiam per agens naturale, et ideo oportet ipsam materiam esse alterius rationis, et ultra hoc oportet ponere ipsam esse praecise ad formam coeli, et non esse privatam alia forma, ad quam sit in potentia, quia aliter haberet dicere coelum esse corruptibile, sicut concedit ipsa inferiora esse corruptibilia propter materiam, quae est in potentia ad alias formas, et privata eis, ut patet 7. Metaph. text. com. 22,. Esset tamen hic una bona difficultas de anima intellectiva, quia ex quo ponitur perfectior omni alia forma corporali, quare non aufert a materia privationem ad alias formas corporales, et maxime, quia videtur continere eas virtualiter propter suam perfectionem. Sed de hoc alias erit sermo specialis.