First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
LITTERAE 9 Figlio Nòstro, a tutto il vostro Clero e popolo 1' Apostolica^ No- stra benedizione.
EX S. CONG. I DTJLGENTIARUM 91
EX S. GONG. INDULGENTIARUM 9a oltraggi ehe loro si fanno spe- cialmente colle bestemmie.
310 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X ACTIS CONSISTORIALIBUS o l i
312 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
314 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X S . C . INDULGENTIARUM 34i
ient la plus iuste impartialité de Son verdict.
452 A VENIONEN. ET VALENTINEN.
EX- ACTIS CONSISTORIALIBUS 571
Altera personarum classis quae in
est, scilicet matrimonii libertatem tueri, tum quia genus masculinum foemineum complectatur.
ductionem de loco in locum esse conditionem necessariam, ad hoc ut raptus crimen constituatur.
257 » tunc enim tamquam fautor poenis » raptus obnoxius fieret ».
favorem dederint, seu cogentibus in vetitis actionibus cooperantes.
quominus vetitus actus - perficia- tur, aut de violentia habita testi- monium ferant.
modo suspicata, monasterium' de- serit.
qui sub ìege non cadit, cum le- gislatores illum non expresserant.
actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione plectuntur, sunt auctoritativae et potentiales?
constituto, vel ex Pontificis Romani dispensatione et facultate.
cuius Dioecesi pater traxit origi- nem.
380 discordare reperitur ab Constitu- tione Apostolicae Sedis.
305
LITTERAE SS. D. N. LEONIS XIII ad Episcopos Angliae, quibus gra- tulatur de eorumdem zelo in aperiendis scholis christianis.
Spectata fides et singularis in hanc Sedem Apostolicam. pietas vestra mirabiliter elucet in communibus litteris quas a Vobis proxime accepimus. Quae quidem multo gratiores ob hanc causam nobis accidunt, quod praeclare confirmant id quod probe cognove- ramus, magnam partem vigiliarum cogitationumque vestrarum in re versari de qua nullae propemodum curae possunt esse tantae , quin. maiores pro ea suscipiendas putemus. Christianam intelligimus adolescentulorum vestrorum institutionem, de qua nuper, collatis consiliis, nonnulla decrevistis utiliter, et ad Nos referendum cen- suistis.
' Ea vero Nobis est periucunda cogitatio in opere tanti momenti Vos, Venerabiles Fratres, non elaborare solos. Neque enim sumus
' nescii quantum in hac parte universo Presbyterorum vestrorum or- dini debeatur ; qui scholas pueris aperiendas caritate summa et invicto a, difficultatibus animo curaverunt: iidemque, docendi munere suscepto, in ungenda ad Christianos mores et primordia litterarum iuventute ponunt operam suam industria et assiduitate mirabili. Quam ob rem, quantum vox Nostra potest vel incitamenti addere, vel debitae laudis tribuere, pergant Clerici vestri bene de pueritia
? mereri, ac fruantur commendatione benevolentiaque Nostra singu- lari, longe maiora a Domino Deo, cuius causa desudant, expectantes.
! Neque minore commendatione dignam iudicamus Catholicorum in eodem genere beneficentiam. Siquidem novimus solere ipsos, quid- quid in' scholarum tuitionem opus est, alacri voluntate suppeditare: neque id eos facere solum, quibus maior est census, sed tenues etiam atque inopes; quos quidem pulchrum et permagnum est, saepe in ipsa egestate nancisci quod in puerilem institutionem libentes con- ferant.
! Profecto his temporibus ac moribus , cum ingenuae puerorum aetatulae tot pericula undique impendeant tamque varia, vix quid- quam cogitari potest opportunius, quam ut institutio litteraria cum germana fidei morumque doctrina coniungatur. .Idcirco scholas eius- modi quas appellant liberas, in Gallia, in Belgio, in America, in coloniis Imperii Britannici privatorum opera et liberalitate consti- tutas, probari Nobis vehementer non semel diximus, easque, quan-
Aeta, Tom. XVIII. fase. COXI. 20