MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quare turbata fuerit B. Virgo? .
Sequitur : Quae cum audisset, turbata est .
Quaeritur igitur, quare turbata fuerit beatissima Virgo ?
Et videtur primo, quod
1. De angelica visione : et hoc probatur a simili. Luc. I, 11 et 12, de Zacharia : Apparuit illi Angelus Domini, stans adextris altaris incensi Et Zacharias turbatus est videns , ei timor irruit super eum. Ergo Ex visione angelica est turbatio et timor.
2. Item, Gregorius : " 0 in quantam miseriam cecidimus, quia etiam, bonos Angelos formidamus I "
3. Item, Super jam dictum textum
Lucae, Glossa : " Sicut humani defectus est terreri, ita angelicae benignitatis est paventem de suo adspectu blandiendo consolari. " Ergo pavor est de Angelorum adspectu.
4. Item, Luc.II,9 : Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, Et sequitur : Timuerunt timore magno.
5. Item, Matth. XXVIII, 3, dicitur, quod adspectus Angeli erat sicut fulgur.
Et dicitur post : Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes. Ergo ex visione
Angeli est timor et turbatio.
6. Item, Judicum, XIII, 6 : Vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilem nimis. Ergo ex, visione vultus Angeli est terror.
Contra objicitur :
1. Luc. I, 29 : Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, id est, Angeli : ergo non in visione.
2. Item, Alii datur discretio spirituum , ''ut dictum est supra. Ergo turbatur non ex visione.
3. Item, Ipsa Angelos cognovit per speciem.
4. Item, Aut cognovit, et non fuit turbata : aut non cognovit, et sic fuisset dubia, quod est ridiculosum dicere.
5. Item, Abraham, Lot, Josue, et alii patres Veteris Testamenti viderunt Angelos : nec fuerunt turbati : ergo nec ipsa : quia a nullo illustrium vincitur.
Sed SI propter hoc dicitur, quod fuit turbata in sermone. Contra :
1. Turbatio est a malo et a contrario : sed in isto sermone nihil erat mali, vel contrarium : ergo de isto sermone non turbatur.
2. Item, Nec nuntiatio est aliqua ad ipsam contrarietas : ergo nec per illum, nec per nuntium turbatur.
3. Item, Comminatio est causa turbationis : ergo consolatio est causa exsultationis.
Item, Ex prudentia novae salutationis formam miratur : videtur igitur, quod ista turbatio fuerit ex admiratione. Quaeritur igitur, si fuerit turbatio admirationis ?
Et videtur, quod non. Legitur de sancto Augustino, quia non satiabatur altitudinem divini consilii considerare prae dulcedine mirabili super salute generis humani : ergo illa admiratio est bona : ergo non est prohibenda. Sed istam turbationem removet Angelus Domini dicens : Ne timeas, Maria : ergo ista turbatio non fuit admirationis. Vel dicitur, quod fuerit dubitationis. Contra hoc dicit Ambrosius : " Conturbatur : quia nesciebat si praeteritum an futurum esset quod. Angelus dixit. " Item, Bernardus dicit : " Dubiam confirmat. "
Sed si propter hoc dicatur esse turbatio dubitationis. . Contra hoc dicit Glossa in hunc modum : " Cum Sara risit in promissione filii, et in promissione Dei Maria dixit : Quomodo fiet istud, cur non fuit utraque muta facta sicut Zacharias? Quia Sara et Maria non dubitant faciendum quod promittitur, sed quaerunt modum. " Ergo hic nulla fuit turbatio dubitationis .