QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ad primum bene explicat pro instanti, quo voluntas vult ; posse in oppositum, non simul ponendum, sed quia prius ratione poterat elegisse oppositum. Quo sensu Deus ab aeterno libere voluit electos, potens non eligere, et Angelus primo instanti sui esse potuit peccare, de quo Doct. 2. d. 5. q. 2.
Ad secundum, bene docet contra Physicas praedeterminationes, primam determinationem voluntatis esse suum actum; intellectum tamen, quia se determinare nequit, ab extrinseco determinari, de quo 1. d. 3. q. 6. Ad tertium, non resolvit hic de objecto voluntatis sed quoad velle, tenet esse bonum verum vel apparens, 3. d. 33. num. 6. et 4. de 43. q. 2. et d. 50. q. 2. n. 1. malum autem est objectum nolitionis ejus. Vide supra q. 5. Scholium tertium. An autem sit libera circa ultimum finem tam in particulari quam in communi propositum, tractat Doctor fuse quod sic 1. dist. 1. q. 4. contra D. Thomam ; sed non potest nolle Deum in se ; quia nulla est in eo ratio mali, quippe qui est omne bonum, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Ad argumenta principalia. Ad primum, patet quod potentia rationalis, prout dicitur voluntas, est contrariorum non simul fiendorum, sed potest se determinare ad alterutrum, non sic intellectus. Cum arguitur contra, possum nunc non sedere nunc, supposito quod sedeam. Dico, quod in sensu composito propositio de possibili, componendo opposita, est falsa, quia notat potentiam esse ad opposita simul.Dicerent aliqui, quod quando est sessio, est necessario, juxta illud primi Periherm. Omne, quod est quando est, etc. et nihil pro tunc possibile, sed tantum pro instanti priori, pro. quo potuit non fore nunc. Et isti non videntur, quod possint salvare voluntatem nunc esse potentiam ad oppositum ejus quod inest, hujus positionis absurditas patet, scilicet quod necessitas et contingentia non sint proprie conditiones entium quando existunt, sed tunc necessitas et contingentia nunquam, quia quando non est, nec est necessario, nec contingenter. Quomodo autem illa auctoritas primi Periherm. pro illis non facit propter fallaciam consequentis, et figurae dictionis, et propter secundum quid et simpliciter, prolixum esset nunc explicare. Potest dici aliter, quod voluntas quando est in aliqua volitione, tunc contingenter est in illa, et illa volitiol tunc contingenter est ab ipsa, nisi enim tunc, nunquam, quia nunquam alias est ab ipsa; et sicut illa contingenter inest, ita voluntas tunc est potentia potens respectu oppositi, et pro tunc in sensu divisionis: non scilicet quod possit illud oppositum ponere simul cum isto, sed quod possit illud oppositum ponere in hoc instanti, non ponendo illud aliud in hoc instanti, quod tamen aliud divisim ponit in hoc instanti, et hoc non necessario, sed contingenter. Ad secundum, si arguitur de voluntate, dico quod illa potest in actum nulla determinatione in ipsa praeintellecta actui, ita quod prima determinatio, et tempore, et natura, est in positione actus, et si tunc de ipsa accipiatur, in nihil potest, nisi prius determinata, falsum est. Si autem arguitur de intellectu cognoscente opposita, tunc verum est, quod respectu extrinseci non potest aliquid, nisi determinetur aliunde, quia ex se est illorum per modum naturae, non potens se ad alterum determinare: vel ergo ambo aget, vel nihil. Et si de intellectu concludatur, quod non est sufficiens potentia rationalis, conceditur juxta praedicta ; imo si Sol per impossibile esset cum virtutibus inferioribus sine voluntate, nihil unquam fieret nisi determinate modo naturae, et nulla esset potentia sufficiens ad faciendum alterutrum oppositorum. Ad tertium dicitur, quod potest habere actum circa opposita, quae subsunt suo primo objecto, quod quantum adactum volendi, ponitur bonum verum vel apparens: non est autem circa oppositum sui primi objecti, quod ponitur malum, inquantum malum. Similiter de actibus ponitur, quod oppositos potest habere, scilicet velle et nolle circa illud, in quo potest aliquid inveniri de ratione primi objecti utriusque actus, scilicet aliquid boni, et aliquid mali: in fine ultimo nihil invenitur de malo, et respectu ejus videntur aliqui ponere, quod non sit potentia rationalis. Similiter videntur ponere, quod per habitum aliquem possit immobilitari respectu aliorum aliquorum a fine ultimo. Discussionem istorum, et an circa finem determinetur ad velle, et circa malum, inquantum malum ad nolle, haec omitto quaerere. Ad quartum argumentum de Sole patet supra ad responsionem ad primum objectum contra Aristotelem. Ad quintum dici potest, juxta principium primi articuli, quod frigus nunquam facit ad esse caloris: facit tamen aliquid, quo facto aliquid aliud potest magis calefacere, puta constringit, ne calor interior diffundatur, et ita calor unitus magis calefacit. De projectione pilae, licet sit aliqua contrarietas in motu reflexo ad motum rectum, quanta requiritur inter ubi terminantia motum localem, non est tamen contrarietas formalis, quia violenter movens aliquid ad ubi, movet ad omne ubi possibile acquiri per illum motum: si in directum potest, sic movetur: si non, redit, et hoc donec factus fuerit motus proportionatus violentiae moventis. Haec et alia quaecumque in radiis reflexis et fractis, qualis est in rationalis contingentia, et etiam aliter: nullam talem indifferentiam ponunt in aliqua potentia irrationali qualis est in rationali. Ad ultimum absque exceptione, omnes potentiae passivae ex se sunt contradictionis, licet si forma necessario ens, necessario dependeret ad materiam compositam, esset incorruptibile, et materia necessario esset sub illo actu, sed non ex necessitate ex parte sui, sed ex forma. Activae vero sunt contradictionis, sicut exponit Aristoteles per adesse, et non. Quod si intelligatur de passivo approximato et non approximato, sic omnis activa, cujus actio dependet a passo, potest esse contradictionis, non ex se, se 1 aliunde, si intelligitur de impediente: sic omnis activa naturalis corruptibilis est impedibilis, etiam per causam naturalem aliam activam: sed nulla naturalis ex se habet posse oppositas actiones circa idem elicere, seu ex se agere et non agere, quomodo potentia rationalis est contrarietatis vel contradictionis. Ideo illa propositio non facit contra intentionem Aristotelis assignantis differentiam praedictam.
ANN0TAT10NES.
Sequitur quaestio decima et ultima hujus 9. de differentia potentiarum rationalium et irrationalium, t. c. 3. quae pulchra atque utilis plerumque est, in qua sententia Doctoris, licet sit subtilis, satis tamen determinata, declarat primo intellectum differentiae. Deinde quaerit ejus causam, ubi videtur tangere modum dicendi aliorum, quem tamen infra sustinet ad mentem Aristotelis ; quaere antiquos hic, maxime Alexand. de Alexand. quem praesupponit ubique in hac metaphysica, et Albertum, et Thom. et alios ; objicit vero contra illum modum dicendi seu causae redditionem tripliciter. Deinde prosequitur alio modo intentum sub duplici membro. Alibi saepe tangit fundamenta hujus solutionis. Quaere enim 2. dist. primi et 10. et sequentibus, in Quodlibelo etiam q. 16. et sequentibus, et alibi.
Quod tangit ibi consequenter de immediatione propositionis contingentis, vide in prolog. q. 3. et 8. d. primi, ad finem, et 14. q. Quodlibeti, ubi plura ad propositum hujus materiae 39. etiam d. primi, et alibi saepe idem habet: quaere Occham, ut nosti.
Deinde cum dicit: Juxta quod de libertate voluntatis alibi, etc. quaere antiquos quos supra saepe notavi, et maxime Theologos. Quaere in Theorematibus, et super 2. Physicorum, in primo dist. 1. q. 4. et dist. 10. et infra, et in 4. dist. 49. q. 10. et in Quodlibelo q. 16. et 18. et in secundo, dist. 25. et 28. et alibi saepe in doctrina hujushabetur hoc copiose, sed Occham Quodlibeto 1. q. 16. et 17. et alios adversarios inquire, et exclude ubique.
Aliud notabile, quod consequenter tangit de duplici, videlicet indeterminatione, et determinatione opposita, vide optime 28.
dist. primi quaest, finali et 2. dist. ejusdem, parte 2. quaest. 4. et etiam 3. dist. ejusdem, quaest. 7. ad finem, et 1. dist. ejusdem, ubi plura ad propositum, et alibi plerumque idem invenies.
Infra ibi : Sed quomodo faciunt, etc. vide quae sequuntur ibi in primo dist. 2. part. 2. q. 4. ad finem, et in quodlib. ubi prius notanter.
Caetera quae sequuntur ibi : per dicta potest responderi, etc. usque ad solutiones principalium, nota singularissime, quia profunda et necessaria ubique doctrina, et tange plura pro et contra, ut nosti ex antiquis et modernis.
Motivum illud, quod tangit in solutione principalis primi exprimo Perihermenias, omne quod est, etc. videtur esse Henr. Pro cujus clariori notitia, vide in primo dist. 39. solvendo instantias insolutione principali, et in dist. 1. quaest. 3. solvendo rationes Henr. et in 3. dist. 18. solvendo. 4. principale, et super 1. lib. Perihermenias ad finem, maxime in modernis Parisiensibus, et alibi.
Quod infra ibi : discussionem istorum, et an circa finem determinatur ad velle, etc. omisit indiscussum. Quaere ubi supra notavi, scilicet in primo, dist. 1. quaest. 4. et in 2. dist. 6. aliqualiter, et ubi prius, et in quodlibeto quaest. 16. optime, et in 4. dist. 49 quaest. 6. 9. et 10. et alibi plerumque. Quaere Franc. Mayr. et Occham et alios antiquos, ut saepe notavi. Vult breviter ubique quod voluntas creata non necessitatur absolute respectu alicujus objecti, et quod potest suspendere actum respectu cujuscumque, si tamen elicit respectu finis vel boni, inquantum tale est tantum velle, et mali tantum nolle.
Deinde, quod breviter pertractat in solutione 5. principalis de causalitate frigoris respectu caloris, et de motu reflexo, quaere in Physicis et apud Medicos, et in problematibus Arist. et in Perspectiva, et alibi, ut scis, copiose, et similiter in solutione ultimi principalis, vide diligenter ea, quae paucis colligit, quia maximae faecunditatis.
Alias quaestiunculas, quas Ant. And. hic movet, videlicet an actus sit prior potentia, etc. et an actio sit in passo, accepit ex dictis supra, et in Sententiis et Physicis, vide in 4. dist. 13. quaest, 1. et quodlibeto, quaest. 13. et primo Reportationum, dist. 27. et alibi saepe in doctrina hujus pro secunda. Prima vero videtur tantum dubium litterale. Quaere etiam in sex Principiis pro secunda: altercatio tamen magna apud antiquos videtur esse circa illam, quaere Thomam et sequaces, vide 1. quaest. 4. et 2. quaest, quodlibeto arlic. 1. ratione 2. et 2. dist. primi, parte 2. quaest. 4. in solutione, et primo Reporlationum, dist. 7. quaest. 2. ea quae faciunt ambiguitatem pro et contra, an actio sit in agente, an certe in passo.
Similiter quaest. 10. lib. hinc inde collegit. Nam quatuor primae quaestiunculae sunt dubia litteralia, de quibus fecit Doct. mentionem supra; aliqua etiam ex Postpraedicamentis, et primo Physicorum, accepit in 4. illarum, 5. vero et 6. quaest, accepit ex Sententiis, 8. dist. primi et alibi, et Praedicamentis cap. de Qualitate, et ex dictis supra in 8. lib. et aliqualiter ex 2. dist. 15. et ex primo et quinto Physicorum, et alibi plerumque, satis ingeuiose tamen; ultima autem quaestiuncula est dubium litterale, pertractatur autem super Praedicamenta, et in 2. Sententiarum et primo, et supra saepe termini ejus habiti sunt.
Quaestionem etiam unicam undecimi libri accepit ex dictis supra, in quaest. 8. quaest. 3. vel secunda, et ex Physicis, et ex 2. dist. 2. quaest. 9. et sequentibus, et
ex 4. dist. 44. et ex Praedicamentis, et alibi saepe in doctrina hujus ipsius motiva tractantur ; an autem conclusio quam ibi tenet sit de mente hujus, satis ubique dubium est, quod discerni poterit ex dictis in 8.
Eodem modo dicendum est de quaest. 12. lib. nam duae pri mae sunt dubia litteralia, quae in plerisque locis in doctrina hujus possunt fundari. Vide in prolog. quaest, finali, ad finem, et 3. dist. primi, et 2-et 2. et 8. dist. ejusdem, et alibi saepe; 3. vero quaest, accepit ex dictis in quodlibeto quaest. 7. et 8. dist. primi, quaest, finali, 4. etiam accepit ex 2. dist. primi, quaest. 1. et 35. dist. prim. et sequentibus, et ex tractatu de primo principio . Ultimam autem de verbo ad verbum accepit ex 2. dist. primi, quaest. 3. imo fere tota hic habetur.
Ex quibus corollarie inferri videtur veritas illius 3. praesuppositi a principio hujus tractatus, quod videlicet tantum super 9. lib. scripsit Doctor quaestiones, licet ut ibi notavi, in aliquibus antiquis originalibus reperiantur quaestiones super alios libros, aut ab ipso additos. aut a sequacibus,sed contenti fuimus communis stylo librorum. Ea certe quae sequuntur 9. libros in Aristotele usque ad duodecimum, fere repetunt quae prius dixit. Materia vero 12. libri disputatur in Sententiis, ut puta de unitate, simplicitate, immaterialitate, primitate, inlinitate, intelleclualitate, et omnipotentia, atque aeternitate et immutabilitate, et essendi necessitate, necnon et gubernatione primi entis, atque aliorum ad ipsum dependentia et ordine, de Intelligentiarum etiam natura et numero et de aliis omnibus fere, quae ibi tangit Philosophus. Congrue ergo Doctor hic omisit ista pertractare, ut ea, quae balbutiendo tetigit Aristoteles de illis, non essent sibi fundamenta quaestionum veracium, sed ea potius, quae veritas ipsa nobis revelavit in scripturis divinis. Contentus etiam cum Avicen. amico eodem numero, contentus insuper Angelicus Doctor cum choris Intelligentiarum ; de quarum consortio meruit finaliter effici, triplicis Hierarchiae triplicatae numero, quantum ad libros, et Christi discipulorum circiter, quoad quaestiones ad cujus obsequium cuncta recte ordinavit. Quid enim prodest antiquorum somnia de rerum principiis in primo ; de veritatis in communi cognitione in secundos ejusdem iuquisitione in particulari altercative in tertio; determinative vero, quoad ambitum considerationis in quarto; et quoad nominum multiplicitatem in quinto; atque modum considerationis in sexto ; de entis quoque per quidditates praedicabili divisione, atque ipsius primae subjectivae partis, substantiae videlicet sensibilis quidditativa ratione, logica tamen et in communi investigatione in septimo; reali autem explicatione in octavo ; per potentiam insuper et actum entis divisione in nono; de primis passionibus ejus in 10. de principiis ejusdem entis incomplexis praeambulariter in 11. et ut potuit ingeniosus Arist. determinative in 12. de Mathematicis vero entibus in 13. et 14. contemplari, ac in eorum speculatione confusa, et intricata, tempus et aetatem conterere? nisi mercedem laboris expectemus, ut faciali videlicet intuitu primi entis, Judicis cuncta cernentis, omnia eminentissime continentis, obscuram in claram Metaphysicam commutemus, quod in Olympiadibus dumtaxat praevalentibus confertur. Cuncta ergo pauper Mauriti dirige in obsequium Christi, cui sit honor in aevum. Amen.
Explieiunt quaestiones F. Joannis Scoti Doctoris Subtilissimi Ord. Minorum, in libros novem Metaphysicae Aristotelis, cum commentariis Mauritii Hibernici in easdem.
aliis libris etiam multae sint satis breves, etsi quaedam longius protrahantur: tura etiam, quia materiae harum quaestionum ex parte tactae vel tractatae sint in superioribus libris. Tertio, quia resolutiones et doctrina harum per omnia quadrant et concordant, non solum sensu, sed quandoque verbis, cum Commentario Scoti in hos duos libros, ut videre poterit, qui haec ad invicem conferet. Percunctabitur quispiam, quomodo omisit quaestiones in librum 11. cui, si conjicere licet, responderem, non omisisse, sed periisse, sicut ferme perierunt istae, quae licet editae fuerint, nullibi tamen a multis annis visae sunt. Si tamen mavis eum omisisse undecimum librum, quia parum, aut nihil habet, propter repetitionem eorum, quae in praecedentibus libris tractata sunt (ut notavi in Prologo ad commentarium. ejusdem libri) non multumjsuper hoc tecum contendam. Sed ubi conjecturis tantum agitur, nihil certi statui potest. In harum castigatione sequentia praestiti; mendas omnes, quibus ubique scatebant, abstersi; textus Philosophi, circa quos ipsae moventur, ad singulas apposui ; citationes ejusdem Philosophi, quae ubique deerant, diligenter conquisitas, adjunxi; Scholia, breviores solutiones quaestionum continentia inserui, et ubi de eadem re in Theologia agit, notavi; quando autem in Theologia se correxit vel retractavit, in quibusdam hic contentis, quod satis rarum est, de hoc etiam te monitum esse volui. Perlege, benigne Lector, et mecum senties hasce quaestiones caeteris Doctoris Subtilis Metaphysicalibus, nec claritatis lumine, nec ingenii acumine esse inferiores. Vale.
Maxime vero in eo quod est metrum esse principium uniuscujusque generis est maxime proprie quantitatis. text. 2.