CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tertia conclusio quoad cognitionem habitualem et virtualem, communiora origine esse prius cognita. Ratio est, quia inter ordinata ad aliquod perfectibile, imperfectius prius perficit ; ergo quando aliqua forma virtualiter vel habitualiter continet gradus ordinatos, cujusmodi est species intelligibilis respectu inclusorum in suo objecto, prius origine habitualiter repraesentat communiores gradus, quia sunt imperfectiores, sed prius actu repraesentat minus commune, quia dependet a sensatione, quae primo concurrit ad speciem specialissimam, quae proxime, inter abstracta, ad eam accedit.
(a) Quantum ad notitiam habitualem sive virtualem, primo expono quid intelligo per terminos. Habitualem notitiam voco, quando objectum sic est praesens intellectui in ratione intelligibilis actu, ut intellectus statim possit habere actum elicitum circa illud objectum. Voco virtualem, quando aliquid intelligitur in aliquo, ut pars intellecti primi, non aute mut primum intellectum, sive ut totale terminans intellectionem ; sicut cum intelligitur homo, intelligitur animal in homine ut pars intellecti, ut non intellectum primum sive totale terminans intellectionem. Hoc satis proprie vocatur intellectum virtualiter, quia est satis proximum intellecto in actu, non enim posset esse actualius intellectum nisi esset propria intellectione intellectum, quae esset ipsius primi ut termini totalis.
Quantum ad istam notitiam habitualem vel virtualem, dico quod communiora sunt prius nota via originis vel generationis. Quod probatur, quia sicut diversae formae perficientes idem perfectibile, ordine quodam natae sunt mediatius et immediatius informare illud vel perficere, ita si eadem forma contineat in se virtualiter perfectionem illarum formarum ordinatarum, quasi consimili ordine naturae, perficiet illud perfectibile. Sicut si forma corporis substantiae, etc. essent aliae formae in aliquo, per prius informaret forma substantiae, et deinde forma corporis, etc. ita si una forma includat virtualiter omnes illas, ipsa quasi prius perficiet materiam sub ratione substantiae quam sub ratione corporis, et semper in illa via generationis imperfectius erit prius, quia proceditur a potentia ad actum: ergo sicut conceptus plures communiores, et minus communes habituales vel virtuales, nati sunt perficere intellectum via generationis vel originis, ita quod imperfectior semper prius ; ita si unus conceptus virtualiter includit omnes istos, prius perficiet sub ratione conceptus prioris et universalioris, quam sub ratione conceptus particularis, hoc de ordine originis sive generationis,