In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) De secundo dicitur, etc. Hic, ut dixi, agit de ratione specifica praesentiae sacramentalis, ostendens eam non repugnare. Rejicit fundamentum Henrici et aliorum, qui docent praesentiam corporis Christi non esse secundum modum naturalem et quantitativum, ex eo quod quantitas ejus non sit terminus primus conversionis, sed substantia corporis ad quam se habet quantitas solum concomitanter. Haec ratio non probat quantitatem non esse modo quantilativo sub speciebus, quia si Deus crearet substantiam quantam, substantia esset terminus primus creationis, et quantitas concomitanter se haberet ; existeret tamen modo sibi connaturali, id est, secundum dimensiones et circumscriptive, quia alia et alia habitudo ad agens non variat modum essendi connaturalem rei ex Augustino; loquitur autem de alia et alia habitudine secundum diversos modos producendi, qui non variant substantiam et entitatem effectus, ut si homo creatur vel generatur, semper erit homo; si rana producatur per generationem univocam aut aequivocam, si calor producatur a motu, igne, aut Sole, eodem modo existet. Secunda ratio est ex ipsa conversione, nempe qua terminus ad quem fit, ubi prius fuit terminus a quo, sed panis quantus convertitur in corpus Christi quantum, secundum opinantes, scilicet, qui statuunt quantitatem Christi esse hic, licet concomitanter: ergo nisi aliud probatur, erit modo quantitativo et dimensive. Oportet ergo aliquam mutationem fieri et probari factam in ipsa quantitate, quantum ad modum naturalem essendi, ut ostendatur possibilitas, seu non repugnantia hujus mysterii, et modi essendi Christi sub speciebus.