Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. (( vers. 2, 3)). Cantate Domino , benedicite nomen ejus, bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Quomodo crescit aedificium? Bene, inquit, nuntiate de die in diem salutare ejus. De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur; crescat, inquit 1229 Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis, Ubi jubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum vis aedificari. Ubi jubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit locum: Annuntiate in gentibus gloriam ejus. Gloriam, inquit, ejus annuntiate in gentibus: gloriam ejus, non gloriam vestram. O structores, gloriam ejus bene nuntiate in gentibus. Si gloriam vestram annuntiare volueritis, cadetis; si ejus aedificabimini, cum aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum innumera, unde maledicit parieti dealbato ? Quid est paries dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus lutum est. Quod dicturus sum, jam dictum est, sed quia eo spiritu dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt qui fuerumt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum diceret, hoc ait: «Quomodo in pariete non conjuncto aliis parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non solidatum quid valet quod habet januam? Si intraveris, foris inveniris.» Quia enim ipsi non per januam introierunt, et janua ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: Ego sum janua; per me intratur. Qui sunt qui intrant per januam? Qui gloriam Domini quaerunt, non suam. Qui intrant per januam? Qui faciunt quod dictum est, Bene nuntiate in gentibus gloriam ejus. Qui intrat per januam, pastor ovium est, ait Dominus; qui autem per aliam partem ascendit, ille fur est et latro (Joan. X, 7, 9, 1, 2) . Qui per januam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando recipitur; ille ascendendo praecipitatur. Annuntiate in gentibus gloriam ejus. Quid est, in gentibus? Forte gentes nominantur et paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania, Byzacium? Provinciae gentes sunt . Auferat sermonem hypocrisi parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum. Parum est quod dixit, Annuntiate 1230A in gentibus gloriam ejus; ne aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit, In omnibus populis mirabilia ejus.