In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Alia sententia, partes corporis Christi non esse extra se invicem, sed oculos esse in manibus, et e contra, et sic de aliis, refutatur, quia sic corpus Christi non haberet positionem in toto, nec figuram necessariam, ut animaretur, quia non haberet distincta situ organa.
Alio (a) modo dicitur hic, quod partes corporis Christi non sunt extra se invicem in hostia. Quod probatur sic, quia sicut possibile est virtuti divinae facere, quod corpus sit simul cum corpore, ita etiam et quod pars una corporis si simul cum alia. Potest ergo facere partem subintrare partem, et sic ultra subintrabunt se invicem usque ad minimam quantitatem naturalem, ut sic salvetur veritas cujuslibet partis ; et tamen nulla est extensio partis extra partem, sicut veritas unius corporis salvatur, non obstante quod per subintrationem in alia non sit extra illud.
Sed contra, istud non est probabile, quia tollit a corpore Christi positionem in toto, et omnem figuram, quae necessaria forte est ad corpus animatum. Si enim non distet caput a pede, sed totum subintrat totum usque ad minimam partem naturalem, jam non habebit ordinem partium in toto necessarium ad corpus animatum, nec figuram.