QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum illud quod est mensura in aliquo genere, sit principium et causa illorum quae sunt in illo genere ?
Aphrodis. n. 4. S. Thomas citat. in quaest, praecedenti. Albertus citat. quaest. antecedenti cap. 5. Aegid. hic quaest. 1. Antonius Andr. citat. quaest, antecedenti. Flandria q.3. art. 2. Suar.disp. 40. sect. 3. Fons. tom. 4. Metaph. c. 3. littera A. D.
Videtur quod non : unum est mensura numeri (ut dictum est), sed unum cum sit oppositum multo, non potest esse principium et causa ejus, quia oppositum non est principium oppositi.
Item, si omnia entia essent colores, tunc album esset mensura omnium entium : sed album non est principium omnium colorum, quia non nigri ; ergo, etc.
Item, mensura debet esse pars mensurati, et ita quod aliquoties sumpta, reddat summam totam mensurati ; sed punctus est principium in genere quantitatis punctus tamen nec est pars quantitatis, nec aliquoties sumptus reddit quantitatem; illud ergo, quod est primum non est mensura aliorum.
Item prima causa est mensura omnium substantiarum, sed prima causa non est in genere aliquo, quod genus est mensura aliorum ; ergo non est causa omnium, vel mensura in genere suo ; ergo, etc.
Oppositum dicit Philosophus, text. 4.
SCHOUUM.
Quod est mensura in aliquo genere, id ipsum esse causam et principium omnium contentorum in illo genere, optime explicat. De quo videri potest in expositione text. 4. hic et locis citatis in scholioquaestionis praecedentis. Circa solutionem ad 4. vide eum primo dist. 8. quaest. 3. sig. Teneo opinionem, num. 16. ubi fuse probat Deum seu primam pausam non esse in genere.
Dicendum, quod illud quod est mensura in aliquo genere proprie loquendo, est principium et causa omnium aliorum in genere suo. Et ratio hujus est, quia in quolibet genere est unum perfectissimum, quod est causa omnium eorum, quae sunt in illo genere: quodlibet enim genus dividitur in duo, quorum unum est perfectius alio. Non enim potest utrumque esse aeque perfectum, quia tunc in uno genere essent duo prima perfectissima. Sed illud, quod est perfectissimum, est primum, et si sit primum est causa omnium aliorum. Quia si detur aliud, quod non sit ab eo causatum, hoc non potest esse nisi dupliciter: aut quia non est causatum simpliciter; aut quia causatum est, sed ab alio : si non sit causatum: igitur est primum, et per consequens duo erunt prima, quod est impossibile: si sit causatum ab alio ; aut ergo ab aliquo alterius generis, aut ab aliquo ejusdem generis : si ab aliquo alterius generis ; ergo non est in genere, cujus tamen oppositum prius est datum. Si causatum illius generis, tunc quaero de isto, a quo causatur? aut causatur a primo, aut non; si sic, tunc habeo propositum; si non causatur a primo, sed ab alio, quaero ut prius, aut ab aliquo ejusdem generis, aut ab aliquo quod est alterius generis, et sic erit eadem quaestio quae prius. Necesse est ergo dicere, quod primum in omni genere, est causa posteriorum. Unde principium in toto genere entium, est causa cujuslibet entis, scilicet illud, quod est primum principium essendi et cognoscendi posterius. Quod autem est tale, habet rationem mensurandi posterius, et ideo in quolibet genere illa convertuntur: illud quod est primum est causa aliorum, illud est mensura et e converso; illud quod est mensura, est causa indivisibilis, tamen hoc diversimode invenitur, quia sicut aliud dicitur principium, sic debetur sibi ratio mensurae. Aliquod est principium intrinsecum, et aliquod est principium extrinsecum, sic est mensura quaedam intrinseca, alia extrinseca. Principium intrinsecum est materia et forma, et sic materia et forma sunt mensurae intrinsecae, sed finis et efficiens sunt principia extrinseca, et sunt mensurae. Unde primum in genere finium, est mensura omnium finium, primum efficiens omnium effectuum, et sic de aliis, quia secundu m approximationem ad principium, vel ab eo remotionem sumitur ratio cujuslibet posterioris, sicut in genere entium, quod propinquius est primo, dicitur magis ens, etquod remotius est, minus. Unde Philosophus hic dicit quod nigrum est privatio coloris, et album est primum in genere coloris.
. Ad primum dicendum, quod unum dupliciter potest considerari ; aut secundum quod actu est per suam formam, et sic opponitur multo, nec est principium constituendi ipsum, nec mensura ejus intrinseca. Vel unum potest considerari secundum quod est in potentia ad formam numeri, et sic non opponitur mullo, nisi sicut potentia actui, et sic est principium materiale numeri. Praeter hoc, de ratione quarumdam partium integrantium aliquod totum, est, quod in ipsis sit privatio formae totius. Lapides enim sunt non domus, et tamen tales partes sunt in potentia totius, sicut in proposito, licet unum sit non, multum, tamen potest esse principium multitudinis. Ad secundum dicendum, quod non semper oportet illud, quod est mensura esse partem totius, ita quod aliquoties sumpta reddat totum,imo hoc solum est in quantitatibus immaterialibus, et in aliis generibus oportet quod illud quod est mensura sit principium cognoscendi alia, vel essendi et cognoscendi, sicut motus primus est mensura omnium aliorum motuum, et est principium mensurandi et cognoscendi alios motus, et tamen non est pars aliorum motuum, sicut est in aliis generibus, ut in coloribus, quia albedo color perfectissimus, est mensura omnium aliorum colorum, non quia constituit alios colores, sed secundum approximationem et remotionem ad ipsum, alii colores dicuntur magis et minus perfecti.
Ad tertium dicendum, quod punctum est principium in genere quantitatis, non tamen quodcumque principium, sed rationis: quia sicut in ratione corporis cadit superficies, et in ratione superficiei cadit linea, sic in ratione lineae cadit punctus ; non tamen est in genere sicut species vel genus, sed tanquam per reductionem, unde sicut est principium, sic est mensura. Unde in genere continuorum non est aliqua mensura quantitativa, quae simpliciter est indivisibilis, sed solum est indivisibilis secundum voluntatem instituentis, eo quod instituens voluit talem quantitatem pedalem esse mensuram in quantitate, et unciam in ponderibus: et propterea una prima ratio mensurae non invenitur in continuis, quia prima mensura debet esse simpliciter indivisibilis, sed in continuis prima mensura non est simpliciter indivisibilis, sed solum secundum institutionem.
Ad aliud dicendum, quod prima causa non est in aliquo genere, quia tunc esset aut genus, aut species, aut individuum, aut principium generis. Non tanquam genus, quia tunc praedicaretur de pluribus ; non tanquam species, quia tunc esset in ipso composito generis et differentiae, cum tamen prima causa simplex sit: nec individuum per eamdem causam seu rationem; nec principium, quia principium unius generis non est applicabile ad res alterius generis. Unde punctum, quod est principium quantitatis continuae, non est principium numeri, sed prima causa est aequaliter principium omnium generum: ergo non est, nec potest applicari uni generi, ut principium ejus, et ideo extra omne genus est.
Ad argumentum itaque quod cum dicitur a Commentatore, quod prima causa est mensura omnium substantiarum, quia per approximationem ad ipsam et remotionem ab ipsa aliae substantiae dicuntur magis et minus perfectae, et si dicatur quod mensura est principium cognoscendi mensurata, sed prima causa non est principium cognoscendi alia, sed magis e converso. Dicendum, quod non eadem sunt nobis nota et naturae, et ideo licet principium non sit causa cognoscendi quoad nos, est tamen causa cognoscendi simpliciter.
Sed sicut in coloribus colorem unum quaerendum, ipsum quod unum, sic in substantia substantiam unam ipsum unum. Text. 7.