Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. Terribilis est super omnes deos. Sunt enim dii super quos sit terribilis ille? Videamus quos dicat, et videbimus quare dicat. Interim antequam dicat, charissimi, advertite. Ille qui quasi territus videtur inter homines, terribilis est super omnes deos. Numquid non fremuerunt gentes? numquid non populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1) ? Numquid illi tauri pingues non circumdederunt eum? numquid non leo ille rugiens fremuit super illum (Psal. XXI, 13, 14) , et intrans in corda saevientium exclamavit, Crucifige, crucifige (Matth. XXVII, 23) ; quasi ille isto fremitu terreretur qui terribilis est, non super omnes homines, sed super omnes deos? Ubi enim vult aedificare domum, locus ipse silvosus est, unde dictum est hesterno die, Invenimus eam in campis silvae . Domum enim ipsam quaerebat, cum diceret, In campis silvae. Et unde silvosus est locus ille? Simulacra colebant homines: non mirum quia porcos pascebant. Filius enim ille erat qui dimisit patrem, et omnia sua consumpsit in meretricibus, vivens prodige; pascebat porcos (Luc. XV, 12-15) , id est, colebat daemonia: et ipsa superstitione Gentilium, silva 1231A facta erat omnis terra. Sed exstirpat silvam qui aedificat domum; et propterea dictum est, Cum domus aedificaretur post captivitatem. Tenebantur enim homines captivi sub diabolo, et daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate. Vendere se potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum. Quaeritis quid emerit? Videte quid dederit, et invenite quid emerit. Sanguis Christi, pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum superbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parvum esse, ut solos Afros emerit; aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud sit datum . Non ergo exsultent , non superbiant: pro toto dedit, quantum dedit. Novit quid emerit, quia novit quanti emerit. Inde quia redempti sumus post captivitatem aedificatur domus. Et qui sunt qui nos tenebant in captivitate? Quia illi quibus dicitur, Annuntiate, exstirpatores silvae sunt: ut exstirpent silvam, liberent de captivitate terram, et struant, aedificent, annuntiando magnitudinem domus Domini. Unde silva daemonum exstirpatur, nisi praedicetur ille qui super omnes est? Ergo omnes gentes daemonia habebant deos: quos dicebant deos, daemonia erant, Apostolo dicente apertius, Quoniam quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20) . Quia ergo ideo erant in captivitate, quia daemoniis immolabant, et propterea tota terra silvosa remanserat; annuntiatur iste magnus et laudabilis nimis.