QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primam causam asserit esse mensuram extrinsecam omnium in genere substantiae, quod bene explicat rejectis duabus aliorum sententiis. Quod vero prima causa non sit in genere resolvit quaestione praecedenti ad 4. Vide loca ibi citata in scholio.
Ad illud tamen dicunt quidam, quod materia est mensura omnium in genere substantiae, quia materia est quoddam principium, et secundum materiam substantiae numerantur, et per consequens mensurantur. Sed illud non est verum: tum quia non omnes substantiae habent materiam; tum quia materia minus nota est aliis.
Aliis videtur aliter, secundum quod substantia, quae est genus generalissimum, est mensura omnium substantiarum, eo quod ipsa est quoddam principium simplex, et per comparationem ad ipsam omnes substantiae habent additionem. Illud non videtur verum, quia in omni genere est aliquid, quod est mensura omnium aliorum, sed ipsum genus non est in genere, sicut quid generis, non enim dicit Philosophus, quod color est mensura omnium colorum, sed aliquid sub colore, ut album: igitur eadem ratio est in proposito. Propter hoc dici potest hic, secundum intentionem Commentatoris et Philosophi in 12. quod prima causa est illud primum et maximum, quod est mensura omnium substantiarum. Prima causa enim est primum intelligibile et primum appetibile, eo quod est prima substantia, et primum est mensuratio omnium posteriorum; et ideo prima causa cum sit prima substantia, est etiam mensura omnium substantiarum. Sed notandum, quod mensura est duplex, scilicet intrinseca et extrinseca. Intrinseca est pars rei, per quam cognoscitur primo, talis est forma ; mensura vero extrinseca, est verbi gratia, finis et effectus. Sed utraque mensura potest esse dupliciter; aut enim potest esse in eodem genere, et sic prima Intelligentia esset mensura omnium substantiarum, vel extra genus, et sic est prima causa, eo quod ista substantia simplicissima est, et perfectissima per comparationem, ad quam omnes substantiae habent additionem. Unde prima causa non est mensura intrinseca, sicut unitas numeri, vel forma compositi, sed pro eo dicitur mensura, quia entitas et gradus cujuslibet substantiae cognoscitur per comparationem ad ipsam ; per hoc enim est aliqua substantia perfectior, quod est sibi propinquior et imperfectior, quia est sibi remotior.
Ad primum dicendum, quod in quolibet genere est reperire unum primum et minimum, sed illud primum est substantia perfectissima in genere substantiae, ut substantia immaterialis. Illa tamen substantia, quae est in genere, non est mensura prima, quia ejus gradus vel perfectio mensuratur per comparationem ad substantiam, quae est extra genus. Unde sicut numerus potest alium mensurare, et tamen uterque mensuratur uno ; sic etsi una substantia in genere mensuret aliam, utraque tamen mensuratur a substantia prima.
Ad secundum, cum dicitur quod mensura est unigenea mensurato, dicendum quod verum est de mensura proportionata, sicut de mensura intrinseca: talis non est prima causa, imo pro eo dicitur mensura, quia per approximationem et remotionem ab eo mensurantur perfectiones aliorum.
Ad tertium dicendum, quod mensura simpliciter notior debet esse mensuratoi et quia licet prima causa minus nota sit nobis, notissima tamen est in se, et ideo maxime convenit sibi ratio mensurae simpliciter.
Et scientiam autem metrum rerum dicimus, et sensum propter idem, quia cognoscimus aliquid, ipsis. Sed mensurantur magis quam mensurant, sed accidit nobis veluti si alio nos mensurante, cognoscamus quanti sumus, per cubitum ad tantum nostri adjicere. Text. 5.