Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) In ista quaestione est una opinio. Haec est opinio Sancti Thomae, qui dicit quod primum objectum intellectus nostri prioritate adaequationis, est quidditas rei materialis.
Pro intelligentia opinionis hujus hoc praemitto, videlicet quod S. Thomas, aut intelligit de objecto tantum motivo, id est, quod quidditas rei materialis est in illa sola, quae movet intellectum. Si dicatur, nonne cognoscimus ens commune materialis et immateriali ? Haberet dicere S. Thomas, quod cognitio entis in universali est causata ab aliquo materiali, in quo ens includitur,et hoc modo loquendo,oportet multum ponderare rationes Scoti contra S. Thomam. Aut intelligit de objecto terminativo,scilicet quod intellectus noster non potest habere cognitionem, ut terminatam ad aliquid simpliciter immateriale, cujusmodi sunt substantiae separatae. Et si dicatur, nonne terminatur ad ens, et ad passiones entis, quae sunt immaterialia ? Consequenter haberet dicere, quod licet in se sint communes materiali et immateriali, tamen includuntur in quidditate materiali, et hoc, supponendo quod ens sit commune dictum in quid de materiali et immateriali, et hoc sufficeret sibi. Sed loquendo de puro immateriali in se, et quod non includitur in materiali, intellectus noster ex se non posset habere hujusmodi cognitionem. Si vero tenet ens et passiones entis, et transcendentia non esse univoca creatis et increatis, sed tantum nomen, nulla esset difficultas de ente et passionibus ejus. Sed quid de substantia, ut est genus commune substantiae corporali et incorporali ? haberet dicere consequenter, quod continetur in aliquo materiali. Et sic oportet multum ponderare rationes Scoti, quas facit contra S. Thomam.