IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia D. Thom. Henrici et aliorum, etiam de potentia absoluta, unum corpus non posse esse quantitative in pluribus locis. Probat primo, quia posset esse in infinitis. Secundo, haberet simul multa contraria. Tertio, esset unum et plura. Quarto, Angelus non potest esse in diversis locis. Quinto, res non potest esse nisi in una specie. Sexto, non posset una, nec pluribus mutationibus constitui in pluribus locis.
Hic (a) tenetur a multis conclusio negativa, sed diversi diversimode probant. Unus Doctor arguit sic : Quando aliquid (quantum est de potentia agentis) differenter . fieri posset secundum varios modos, si idem esset receptibile illius secundum unum modum, possibile esset fieri secundum quemlibet alioru.n modorum: ex parte autem agentis, cum sit infinitae potentiae, est aequalis possibilitas, ut unum corpus fiat simul in pluribus locis secundum quemcumque modum pluralitatis; sed impossibile est, quod Deo agente idem corpus sit ubique: ergo simpliciter impossibile est, quod idem corpus fiat simul in diversis locis. Probatio minoris, quia posse esse ubique simul, est proprium Dei.
Item, sequerentur plura contradictoria, quia quando ponitur in uno loco, aut habet eamdem formam, quam et in alio, aut non. Si sic, et in uno ponatur gelu, et in alio calor, sequitur quod in uno habebit frigus, et in alio calorem. Similiter si in uno loco non inveniret quid comederet, ibi esuriret, in alio autem inveniens cibum non esuriret: et in uno loco incurreret ex aeris intemperie infirmitatem, in alio ex temperie sanitatem, sic esset sanum et non sanum vel aegrum, et in uno loco occideretur, in alio non; ergo simul moreretur et non moreretur.
Si autem teneatur secundum membrum, eadem sequuntur, quia saltem idem corpus habebit contraria ; sed secundum primum membrum, utrobique habebit contrarium, secundum aliud membrum autem in uno loco habebit contrarium unum, et in alio aliud.
Item, sicut locatum commensuratur dimensionibus loci secundum quantum et continuum, sic commensuratur secundum unum et plura: ergo si idem locatum sit in diversis locis, erit simul unum et plura.
Et si instetur contra secundam rationem, quia ipsa videtur eo modo concludere de corpore Christi in cruce et in pyxide, quia ibi vulneraretur, et ibi non, respondet, quod quando aliquid convenit alicui, secundum quod natum est ei convenire, simpliciter convenit sibi, ut si homo est crispus secundum caput, est crispus simpliciter, licet non sit crispus secundum aliam partem. Vulnerari autem, quod includit divisionem continui, competit alicui, ut habet esse localiter tantum; et ideo si in uno loco sit localiter, et in alio non localiter, si vulneratur ubi est localiter, simpliciter vulneratur: si non vulneratur in alio, non propter hoc non vulneratur, sed est fallacia a secundum quid ad simpliciter. Sed si ponatur idem corpus localiter, et per consequens, dimensionaliter in diversis locis, quidquid natum est agere, vel pati in uno loco, et in alio; ergo et tunc simpliciter habebit opposita.
Alius Doctor sic arguit: Termini locati et termini loci sunt simul: ergo si locatum est extra terminos sui loci proprii, est etiam extra terminos suos proprios. Adducit etiam de Angelo, quod non potest simul esse in diversis locis: ergo minus unum corpus localiter in diversis locis.
Alius sic arguit : Res sicut per propriam naturam est tantum in una specie, sic per unam dimensionerm est simul tantum in uno loco, quia sicut se habet natura ad speciem, sic quantitas ad locum.
Alius sic arguit : Si idem esset simul in diversis locis, aut una mutatione, aut duabus. Non una, quia una mutatio est tantum ad unum terminum: nec duabus, quia aut ejusdem speciei, aut alterius. Non ejusdem, quia non potest simul idem moveri duobus motibus ejusdem speciei, 3. Physicorum, et 5. Metaphys. cap. De eodem; nec du obus alterius speciei, quia termini essent contrarii, et sic motus incompossibiles.
Item, cujuslibet motus termini sunt incompossibiles, 5. Physic. sed quaecumque duo ubi possunt esse termini ejusdem motus, quia potest corpus moveri ab uno ubi ad aliud ; ergo quaecumque duo ubi sunt incompossibilia circa idem corpus.