QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sensus et intellectus noster non sunt mensurae rerum naturalium, quia magis mensurantur quam mensurant, supra lib. 5. text. 20. Nec ideo sic est in re, quia nos scimus vel sentimus, sed e contra c. de substantia. Sed intellectus est mensura artificialium, sicut intellectus Dei naturalium, quia uterque intellectus est causa horum respective, et tunc res est perfecta, quando attingit ad similitudinem scientiae Dei in naturalibus, vel nostrae in artificialibus. Vide Doctorem in hunc locum.
Dicendum quod sensus et intellectus, saltem noster, non sunt mensura rerum universaliter, quia illud est mensura alterius quod est principium cognoscendi ipsum alterum. Nunc autem, eo quod res est, vel non est, dicitur oratio vel opinio, vera vel falsa, non tamen e converso. Unde Philosophus dicit, quod quia sicut est in re, ideo vere sentimus et vere intelligimus, non tamen e converso. Unde sicut aliqua quantitas extrinsecus nobis apposita mensurat quantitatem corporis nostri, et per ipsam, quantitatem nostram cognoscimus, sic res per sensum et intellectum apprehensivo mensurant sensum et intellectum nostrum. Et hujus ratio est, quia sensatio et intelligentia nostra non sunt causa rerum, et econverso. Tamen si quae res causantur ab intellectu nostro, ab intellectu nostro mensurantur. Et ideo res artificiata est illud, quod est per hoc quod perfecta esset secundum similitudinem intellectus nostri ; et sicut intellectus primi se habet ad res naturales, sic intellectus noster se habet ad artificialia ; et ideo intellectus primi est mensura naturalium, intellectus noster rerum artificialium, mensuratur tamen intellectus noster per res naturales.
Ad primum argumentum dicendum, quod aliquid cognosci ab alio est dupliciter: aut tanquam per potentiam cognitivam, et tale non est mensurari: aut tanquam per principium et causam cognitionis, et tale est mensura. Primo cognoscitur res per intellectum, secundo modo intellectus per res.
Ad secundum dicendum, quod intellectus primae causae est mensura omnium rerum, quia ab ipse lependent omnes res; et intellectus noster est mensura omnium artificialium, quantum dependent ab intellectu nostro ; non tamen intellectus noster est mensura rerum naturalium, imo magis dependet ab eis, et mensuratur ab eis.
Ad tertium dicendum, quod licet veritas primo reperiatur in intellectibus quam in re, causatur tamen a re. Exemplum, sanitas per prius dicitur de animali quam de medicina, et tamen ipsa medicina est causa sanitatis in animali, non autem sanitas, quae est medicina, sed virtus medicinae, est causa sanitatis. Sic in proposito per prius reperitur in intellectu quam in re, esse tamen rei est causa veritatis in intellectu. Unde signanter dicit Philosophus, eo quod res est, vel non est, oratio dicitur vera vel falsa.
Ad formam argumenti dicendum quod licet esse et esse verum convertantur secundum rem, differunt tamen secundum rationem, sicut dictum fuit supra lib. 1. q. 11. de bono et ente: et ideo non oportet quod illud, quod est principium secundum esse, sit primum secundum veritatem, et non e converso.
Opponuntur autem unum et multa secundum plures modos. Text. 9.