First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EX SEGRETARIA BREVIUM 513
atque erroribus obcoecatis Deum placent ac propitium reddant, illisque ab eo veniam exorent; ut denique omnia impetrent quae ad aeternam animarum salutem non solum necessaria sunt, sed etiam utilia atque opportuna. Illud autem Congrega- tioni est propositi in adoratione perpetua sociam ac participem implorare magnam Virginem Dei Matrem, qua siquidem nemo scit vel potest maiori Caritate in Jesum effundi: Sacerdotes saeculares interdum in Congregationis dioetas velut in solitu- dinem sacri recessus invitare, eosque ad cultum Sacramenti Augusti propagandum excitare, pueros ad mysteria Euchari- stica ex religionis disciplina erudire : in Asceteriis, in Paroeciis, in pubblicis privatisque templis infiammare animos, permovere voluntates ad Sacram Synaxim frequenter celebrandam, ad Sacramentum divini amoris crebro usurpandum: denique quid- quid vel ex scientiis humanis, vel ex liberalibus artibus ad pro- vehendum SSmi Sacramentii cultum aliquo modo valent, con- ferre diligenter ut propositum adimpleatur. Cuius rei causa statuta vel regulae Congregationi datae sunt, quarum prima verba «haec minima Sanctae Matris Ecclesiae Familia» postrema vero « in quo reperit et reliquit domum » et quarum exemplar in tabulario Secretariae Nostrae Brevium asservari jussimus. Quum autem talis sit Congregationis finis, tales ut hunc adipi- scantur rationes et media, facile intelligi potest qui spiritus afilet sodalium animis, spiritus nimirum amoris, humilitatis qua se- metipsos abnegent absque sui proprio, veritatis, simplicitatis, observantiae, non solum erga Nos et hanc Apostolicam Sedem, verum etiam erga Religionis Antistites et Moderatores Congre- gationis. Quibus omnibus e rebus cum nuper Corrector summus Congregationis SSmi Sacramenti supplices ad Nos preces ad- movent, ut quemadmodum Decessor Noster recol. mem. Pius PP. IX dictam Congregationem ad tempus probavit, ita et Nos eam confirmare ejusque statuta et regulas sancire velimus. Nos qui nihil optare magis atque in votis habere solemus, quam ut Sacramentum Eucharistiae majus in dies singulos apud populos Christianos incrementum capiat, huiusmodi preces beni- gne excipientes Congregationem SSmi Sacramenti probamus, con- firmamus in perpetuum, et rata omnia habemus, quaecumque memoratus Decessor Noster de illa ad tempus sancivit et com- probavit. Decernentes has Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus