QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Cum Philosopho tenet unum et multa, proprie et per se contrarie opponi improprie, vel per accidens privative et relative, et singula bene probat et exponit : An unum sit positivum, quod hic tangit, et an unum quod est principium numeri, differat realiter ab uno transcendenti, et numerus a numeratis? Vide Doctorem 4. hujus quaest. 2. et ibi scholium4. et 5. et hic in Text. 9.
Dicendum, quodiwium et multum, formaliter loquendo, opponuntur contrarie, et non aliter, nisi per accidens. Cujus ratio est, differentia est inter contradictionem, contrarietatem et privationem. Contradictio salvatur in ente et non ente, privatio non salvatur nisi in ente, nullam tamen naturam ponit. Contrarietas est in ente, et naturam ponit, aliter contraria non essent in eodem genere. Sed unum et multa se ita habent, et neutrum dicitur de non ente, cujus probatio satis plana est de uno, cum convertatur cum ente. Sed quod multum dicatur de ente videtur, quia quaelibet pars multitudinis oppositae uni, quod convertatur cum ente, dicitur solum de ente, diversitas enim sicut dissimilitudo inaequalitatis, et ita de aliis. Unde Philosophus cap. primo, ait quod non esse dicitur idem vel diversum: sed omne ens alii comparatum dicitur idem, vel diversum. Tunc idem proportionaliter addit multum quod est unum transcendens ; sed unum principium numeri nihil addit super unum transcendens, nisi rationem mensurae, ita quod circumscripto illo addito, derelinquitur unum transcendens. Sic multum quod est numerus, nihil addit super multum transcendens, nisi rationem mensurati, qui circumscripto derelinquitur multam transcendens; sed numerus nihil addit non enti, igitur multum transcendens non est non ens. Unde dicit in tertio, quod non potest dici multum, nisi de qualibet parte ejus possit dici quod sit unum, sed unum non de ente: igitur mwl-tum non reperitur nisi in entibus. Non igitur opponitur contradictorie, nec privative, quia privatio illud quod est, non ens est, unde nullam naturam ponit: sed unum non est privativum, non enim significat indivisionem, imo significat ens sub indivisione, vel ut in diversis proprie non significat unitatem: ergo naturam ponit. Non igitur opponuntur privative, nec etiam relative, quia unum et multum in se accepta sunt absoluta. Cum ergo sic opposita naturam ponant, necessario opponuntur contrarie. Verumtamen sicut scientia secundum illud quod est qualitas, quia tantum qualitatem significat sub quodam ordine ad alterum, ideo dicitur esse relativum secundum dici, non secundum esse, cum relatio non sit de ejus significato. Sic unum et multum possunt considerari secundum illa, quae sibi accidunt: et quia multum significat ens sub divisione, et unum ens sub indivisione, sicut scientia significat qualitatem in ordine ad alterum, sic possumus dicere quod unum et multum sunt privativa, quia rationes eorum sunt privativae, vel propter rationes ejus accidentales. Similiter si multum consideratur ut mensuratum per unum, sic potest dici quod relative opponuntur. Unde dico quod unumet multa sunt contraria proprie si privative vel relative opponuntur, hoc accidit.
Ad primum argumentum dicitur, quod unum potest dupliciter considerari : uno modo secundum quod est pars multitudinis, non habens formam praeter formam multitudinis, sic non contrariatur multo, sicut nec corpus, quod est pars animalis, contrariatur animali: vel potest considerari secundum quod habet formam diversam a forma multitudinis, et sic contrariatur multo, sicut corpus si consideratur res perfecta a forma animalis, opponitur animali, sicut insensibile sensibili.
Ad secundum dicendum , quod unum contrariatur multo secundum quod formam oppositam habet in actu, et sic non constituit multum, ut potest considerari, non ut perfecta est per formam specificam, sed ut perfectibile per formam multi, et sic constituit multum, sicut est de binario et ternario. Si consideratur binarius inquantum est quaedam species numeri, sic non est pars ternarii, si consideratur in potentia ad formam ternarii, sic potest esse pars ejus.
Ad tertium dicendum, quod licet ens et unum convertantur, quia tantum differunt ratione, nihil prohibet aliquid contineri sub uno opposito alteri, ita tamen quod non alii, ita tamen quod utrumque oppositorum includere potest in se rationem entis. Dicunt tamen, ratio entis salvatur simpliciter in ente, salvatur tamen in entibus, sic potest salvari in uno et multum, quia multum nihil aliud est quam entia divisa; et quia tam divisio quam indivisio convenire possunt enti, licet omne ens sit indivisum in se, quia tamen huic enti non repugnat divisio ab alio: igitur unum converti potest realiter cum ente, quia entia divisa non sunt extra ens. Unde multum in substantia opponitur uni in substantia, et multum in qualitate uni in qualitate. Propter hoc non convenit, bonum et ens convertuntur , et tamen non est malum nisi in ente, nec falsum vero opponitur nisi in ente vero, non tamen in vero sunt opposita, sic multum non est nisi in uno.
Ad quartum dicendum, quod inuitum et unum opponuntur, sicut divisibile et indivisibile, etc. Dicendum quod hoc est verum quantum ad cognitionem nostram, non tamen quantum ad significata, quia nihil apprehendimus de uno, nisi indivisionem, sicut nec naturam alicujus simplicis. Vel potest dici, quod concessum est quod opponitur quodammodo privative.
Ad ultimum argumentum dicendum, quod etsi unum et multum possunt dici relativa secundum dici, tamen secundum illud quod sunt, relativa non sunt.
Ostendit ipsum unum ex divisibili in divisibile. Text. 9.