Quod lex divina principaliter hominem ordinat in deum.
Ex hoc autem sumi potest ad quid lex divinitus data principaliter tendat.
Manifestum est enim quod unusquisque legislator ad suum finem principaliter per leges homines dirigere intendit: sicut dux exercitus ad victoriam et rector civitatis ad pacem. Finis autem quem deus intendit, est ipsemet deus. Lex igitur divina hominem principaliter in deum ordinare intendit.
Adhuc. Lex, sicut dictum est, est quaedam ratio divinae providentiae gubernantis rationali creaturae proposita. Sed gubernatio providentis dei singula ad proprios fines ducit. Per legem igitur divinitus datam homo ad suum finem praecipue ordinatur. Finis autem humanae creaturae est adhaerere deo: in hoc enim felicitas eius consistit, sicut supra ostensum est. Ad hoc igitur principaliter lex divina hominem dirigit, ut deo adhaereat.
Amplius. Intentio cuiuslibet legislatoris est eos quibus legem dat, facere bonos: unde praecepta legis debent esse de actibus virtutum. Illi igitur actus a lege divina praecipue intenduntur qui sunt optimi.
Sed inter omnes humanos actus illi sunt optimi quibus homo adhaeret deo, utpote fini propinquiores. Ergo ad hos actus praecipue lex divina homines ordinat.
Item. Illud praecipuum debet esse in lege ex quo lex efficaciam habet.
Sed lex divinitus data ex hoc apud homines efficaciam habet quod homo subditur deo: non enim aliquis alicuius regis lege artatur qui ei subditus non est. Hoc igitur praecipuum in divina lege esse debet, ut mens humana deo adhaereat.
Hinc est quod dicitur Deut. 10-12: et nunc, Israel, quid dominus deus tuus petit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum, ac servias domino deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua?