In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Utrum Christus meruit in primo instanti suae conceptionis, id est, an Christus secundum voluntatem creatam in eodem simpliciter instanti,
quo natura humana fuit assumpta a Verbo meruerit vel potuerit mereri. Titulus quaestionis debet intelligi de eodem instanti temporis, non naturae, quia certum est quod natura humana fuit prius assumpta in aliquo priori naturae, quam habueritaliquem actum, vel habitum, ut supra ostensum est, dist. 2. quaest. 2. hujus.