QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum unum sit prius multitudine?
Aphrodis. citat. quaest, antecedenti. S. Thomas lect. 4. Albert. Magnus tract. 2. cap. 1. Aegidius citat. quaest, antecedenti. Antonius Andreae hic quaest. 3. Suarez disp. 5. sect. 7. Fonseca cap. lit. A.
Videtur quod non, privatio est posterior habitu, sed unum se habet ad multum sicut privatio ad habitum, quia indivisibile ad divisibile ; igitur, etc.
Item, illud per quod aliquid causatur et definitur, prius est eo ; sed unum ponitur per multitudinem, ut dicit Philosophus, et multitudo prior est ratione ut ait Commentator hic.
Oppositum arguitur per eamdem rationem, illud est prius alio per quod definitur: sed multitudo definitur per unum, quia multitudo est aggregatio ex unitatibus; igitur, etc.
Unum secundum naturam esse prius multitudine, si tamen per multum intelligas divisionem, est posterius, quia divisionis privatio.
Dicendum, quod unum secundum naturam prius est multo, sicut simplex composito. Verumtamen in multitudine duo convenit considerare, et illud quod est multitudo et ipsa divisio. Si primum, sic posterius est unitate, quia multitudo est aggregatio unitatum, et non dicuntur aliqua multa , nisi prius utcumque conveniat esse unum. Si consideratur ipsa divisio, sic unum est posterius, quia unum est quod non est divisum, et privatio posterior est habitu. Unde intelligendum quod quinque se habent per ordinem in consideratione intellectus. Primo, intellectus apprehendit ens ; secundo idem ; tertio divisionem entis anon ente, quia illa possunt dici divisa, quorum unum non est alterum, et illa divisio est contradictionis; quarto apprehenditur hujus divisionis privatio, et per consequens unum; quinto apprehenditur multitudo causata ex replicatione unius. Unde licet divisum inferat contradictionem, ut saltem divisio secundum formam praecedat rationem unius, unum tamen praecedit multum secundum rationem, et ideo dicendum quod unum secundum naturam praecedit multa. Illud etiam ostendi potest, ut supra, quaest. 1. n. 3. hujus, per hoc quod impossibile est multitudinem praecedere unum, quia si multum non dependeret ab uno, nec participaret ipso, nunc impossibile multitudinem dividi contra unum, et ideo necesse est unum praecedere naturaliter.
Ad primum dicendum, quod illa sunt posteriora secundum cognitionem nostram , quia cognitio nostra acquiritur per sensum, et composita sunt notoria sensui; unde quae sunt simpliciter prima, non notificantur nisi per privationem. Sicut punctum dicimus, cujus pars non est, et primam causam dicimus esse quid immateriale, et ideo licetunum sit naturaliter prius, multitudo tamen est notior nobis. Propter quod dicit Aristoteles, quod unum opponitur contrario suo. Et ulterius nihil prohibet aliquid esse prius et posterius ratione, secundum diversa in eo reperta. Unde multum ratione divisionis prius est uno: ratione tamen formae propriae posterius est, et per hoc solvitur secunda ratio.
Per idem etiam aliter patet ad primam, quod quantum ad divisionem et indivisionem, unum posterius est: sed tamen ista privatio sive divisio non est de significato unius, et ideo proprie loquendo unum non habet se ad multum, sicut privatio ad habitum. Ratio in oppositum procedit sua via.
Propter quod omne ad omne, aut idem, aut diversum. Text. 11.