QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Bene explicat cum Philosopho, quomodo omne ens est idem vel diversum omni enti, quia idem continetur sub uno, et diversum sub multo. Vide eum in Text.
Dicendum, quod idem et diversum sunt contraria, quia idem est quoddam unum, et diversum quoddam multum. Sic dictum est supra quaest. 5. hujus, quod unum et multum sunt contraria, non extra entia; igitur idem et diversum sunt contraria, et non sunt extra entia. Sed intelligendum, quod quia substantia est radix omnium generum: et quia omnia, quae habent rationem entis ad substantiam attribuantur, sicut quod quid est principaliter in substantiis, per posterius in accidentibus, sic identitas et diversitas, sive idem et diversum principaliter insunt substantiis, et per attributionem aliis generibus. Et non solum extenduntur ad aliqua alia genera, sed etiam ad negationes et privationes, inquantum rationem entis participant, et ideo omne ens comparatum enti est idem vel diversum sibi.
Ad primum dicendum, quod licet identitas et diversitas per prius reperiantur in substantiis, per attributionem tamen sunt in aliis generibus. Sic autem non est de simili et dissimili, et aequali vel inaequali, quia non omnia habent attributionem ad quantitatem vel qualitatem.
Ad secundum dicendum, quod: ens comparatur non enti inquantum non ens, nec est idem, nec diversum. Ens tamen non enti comparatum, inquantum non ens, est quoddam ens, quia in non entibus sic consideratis invenitur idem et diversum, ut ratio in contrarium ostendit.
Diversum enim, et a quo est diversum, non necesse aliquo esse diversum, differens ab aliquo, aliquo sane differt. Text. 12.