Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
15. Nam, Judicabit orbem terrarum in aequitate: non partem, quia non partem emit. Totum judicare habet, quia pro toto pretium dedit. Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, congregabit electos suos a quatuor ventis (Marc. XIII, 27) . Congregat electos omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse Adam ((aliquando hoc dixeram )) orbem terrarum significat secundum graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M. Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite litteras habent, Ανατολὴν dicunt Orientem; Δύσιν, Occidentem; Αρκτον, Aquilonem; Μεσημβρίαν, Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit fracturas, et conflavit igne charitatis, et fecit unum quod fractum erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille reformavit, qui formavit. Judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Quae est aequitas et veritas? Congregabit secum electos suos ad judicandum, caeteros autem separabit ab invicem: positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de judice, qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret judex? Qui autem voluerunt facere misericordiam, cum misericordia judicabuntur. Dicetur enim eis ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et imputat opera misericordiae: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me, et caetera. Rursus ad sinistram positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo ibunt? Ite in ignem aeternum. Iste auditus malus magnum gemitum faciet . Sed quid dixit alius psalmus? In memoria aeterna erit justus; ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7) . Quid est, auditus malus? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 31-46) . Qui gaudebit ad auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad auditum bonum? Venite, benedicti Patris mei. Et a quo auditu non timebunt? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Haec est aequitas, haec veritas. Judicabit enim orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. An quia tu injustus es, justus non erit judex? aut quia tu mendax es, verax non erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo abundas. Et de cujus das, nisi de illius? Si de tuo dares, largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7) ? Hae sunt hostiae Deo gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, 1237 pax, charitas. Has apportemus, et securi exspectabimus adventum judicis, qui judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.