QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In hoc differunt diversa et differentia, quod quaecumque non sunt eadem, sunt diver a, sive conveniant in aliquo, sive non; sed differentia in aliquo conveniunt, et in alio differunt. Ad tertium tangit, an differentia inferior includit superiorem ? De quo vide eum 7. Metaphys. text. 43. et ibidem quaest. 17. et 4. dist. 11. quaest. 3. ad 1. pro opin. n. 48.
Dicendum, quod differentia est inter differens et diversum. Diversa, sunt entia quaecumque non sunt eadem, si non sint eadem genere, sive specie, sive numero, sive proportione. Differentia vero sunt quaecumque in aliquo conveniunt, et in aliquo differunt, sive conveniunt in eodem numero, ut senex a se puero, Socrates albus a Socrate nigro ; sive conveniant in genere et differant per differentias, ut homo et asinus ; sive conveniant in specie, et differant per accidens, ut Socrates et Plato. Proprie tamen, differentia sunt quaecumque conveniunt in aliquo, et per differentias specificas sunt diversa, ut species ejusdem generis, quae conveniunt in gnere, et differunt per differentias; et ideo proprie aliqua differunt, quae in aliquo conveniunt, et in aliquo differunt.
Ad primum dicendum, quod si aliquid differat ab aliquo, per aliquid non oportet illud differre, sed sufficit, quod ut diversum ; diversum vero potest esse aliquid a seipso.
Ad secundum, cum dicitur, illud est idem a quo non differt. Dicendum, quod ista propositio sic habet intelligi, quod illud idem est alicui et sub aliquo, a quo non differt differentia specifica illius, sicut dicit Philosophus ibi, quod Isosceles et Isopleuros sunt eadem figura, quia non differunt specifica differentia figurae: sicut potest dici quod Socrates et Plato sunt idem animal, quia non differunt differentia animalis. Unde propositio non ut universaliter intelligenda, sicut assumitur quod quaecumque non differunt, sunt eadem, sed quaecumque non differunt differentia generis, de eisdem potest praedicari genus cum nota identitatis.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens duas differentias differre, non tamen hoc est universale, sed per accidens. Quod differentiae primae non possint differre ut posteriores differentiae differunt, hoc erit per accidens. Vel potest dici, quod illa sunt proprie differentia, quae constituentur ex diviso in divisis, sicut animal dividitur per rationale et irrationale: ideo si aliquid constituitur ex animali et rationali, ut homo; et aliquid constituitur ex animali et irrationali, ut homo et asinus, differunt, sic non est de differentiis. Ponamus, quod duae differentiae dividant unam differentiam,ut animatum et inanimatum, corporeum et incorporeum, et quod utrumque dividens includat intellectum differentiae divisivae ; si tunc aliquid esset compositum ex corporeo et animato, et aliud ex inanimato et incorporeo, illa duo composita differunt, et ipsae differentiae dividentes, ut si corporeum dividatur per A et B, et corporeum cum A constitueret animatum, et cum B inanimatum, tunc animatum et inanimatum differrent, sic forte non est inconveniens.
Differt autem genere aut specie; genere quidem quorum non est communis materia, nec generatio ad invicem. Text. 12.