IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad rationes per .me appositas, etc. Doctrina hujus paragraphi jam praemissa est, sicut et resolutio argumentorum ; ultimum vero argumentum, ad quod respondet de diversitate figurae, non praemisit superius in eo ordine quo hic resolvit. Caeterum illud urget Henricus in secunda ratione adducta pro negativa, versu : Et si instetur, ubi de discontinuatione membrorum per vulnus agit, ex qua sequitur mutatio figurae, quae materialiter dicit ipsam quantitatem continuam, formaliter respectum partium continui ad se invicem, vel terminorum includentium partes, ut infra dicit d. 12. quoest. 4. respondendo ad quaestionem, v. Sed de figuratione alia et alia, etc. Huc autem de proposito transfert solutionem illius secundi argumenti Henrici, ubi positis tribus illis maximis, seu propositionibus, respondet ad omnia argumenta, quae ponuntur ex praedicatis oppositis circa idem corpus in diversis locis positum. Respondet, quod figuratio sequitur ad ipsum ubi, intelligit de figuratione improprie dicta, quae denotat situm diversum partium in ordine ad se invicem, vel terminorum includentium partes in ordine ad locum, et posterior ipso, alia quae est qualitas quartae speciei, est loco prior ; salvandum ergo universaliter dictum, quod figura est posterior ubi
vero vel imaginario ; quod magis concordat principiis Doctoris, et hic, et in praecedentibus et sequentibus quaestionibus, ubi dicit extensionem nihil superaddere quantitati, quam respectum extrinsecus advenientem. Figura autem nihil addit nisi respectum partium, secundum diversam dimensionem in ordine ad diversos terminos includentes partes, vel e contra terminorum ad ipsas partes, verbi gratia, triangulus respectum secundum tres angulos includentes extensionem, secundum tres lineas rectas et terminatas in ipsis angulis, in quibus coeunt ad invicem tanquam in termino communi terminante ipsam extensionem secundum hanc et illam lineam rectam. Extensio ergo partium est situs et ordo partium in toto, quatenus una est extra aliam in ordine ad locum verum vel imaginarium ; prior est figura, quae est terminus talis extensionis, secundum hos, vel illos terminos ipsius, scilicet lineam rectam vel obliquam, et consistit in ordine ad extrinsecum, quia in situ et ordine ipsorum ubi circumscribentium, et hic est sensus Doctoris. Si tamen comparetur figura ad locum verum et realem, cujus latera facit distare locatum, et cujus terminus est figura aliqua, vel haec vel illa, est prior tali loco et praesentia in ipso.
Quod si objicias in fluidis sumi figuram ab ipso loco, verbi gratia, a vase, quia talis est figura aquae, qualis vasis ambientis, quia hoc quod est quantum solidum non cedit fluido, non refert, quia etiam prius aqua ex natura sua fluit in figuram vasis, quam sit praesens ipsi vasi praesentia ubicali, alioquin non impleret totum vas.
(b) Ad aliud de toto et parte, etc. Hoc argumentum etiam tangit Henricus supra, nempe quod corpus esset vulneratum in uno loco, seu discontinuum, in alio vero continuum ; ergo haberet pars aliam actualitatem in uno, aliam in altero.
Respondet, quod pars non habet actualitatem in toto, quam non habet extra totum ; intelligit de actualitate existentiae et essentiae, seu intrinseca, quacumque alia adveniente extrinsecus, quia manus, verbi gratia,in toto animatur, non autem extra totum.
Veritas dicti patet, quia pars habet rationem prioris et causae ad totum quod constituit: ergo non recipit actualitatem a toto, sed communicat loquendo de ipsa praecise qua pars, ut pars comparatur ad totum ; bene ergo infert illam actualitatem, quae tribuitur parti extra totum corpus quantum, quod componit, esse praecisionem aut divisionem, qua separata, manet eadem, destructa continuatione in sua entitate.
(c) Sed contra, etc. Urget quod continuitas sit forma absoluta, et prior ubi ; ergo nequit corpus in uno loco esse continuum, in alio non continuum ; ergo neque hic pars, ibi non pars, supple actu constituens. Hujus solutionem remittit ad alias dicta, et patet ex prima propositione ; concedenda nempe est consequentia, quia licet vulneratio ipsa, seu discontinuitas, ut est in motu, actione, seu fieri, potest esse in uno loco, et non in alio, tamen in facto esse, erit ubicumque est corpus, sicut de aliis accidentibus absolutis dictum est ; bene ergo dicit in antecedente continuitatem esse formam absolutam, quia nempe est forma., quantitatem continuam constituens, ut distinguitur a discreta ; quantitas autem sic sumpta est aliquid absolutum.