QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Illa dicuntur ejusdem generis physici, quae sunt ad invicem transmutabilia, hoc est quae habent materiam seu subjectum commune, cujusmodi sunt, quae se invicem corrumpunt Idem genus logicum non petit unam materiam talem ; unde corporea et incorporea, corruptibile et incorruptibile sunt ejusdem generis logici, sed non physici. Vide Doctorem infra text. 25. et 4. dist. 6. q. 10. n. 13. et 1. dist. 8. q. 3. n. 16.
Dicit enim, quod subjecta sunt diversa, quorum materia non est una, nec transmutatio eorum ad invicem.
Ad illud dicendum, quod duplex est genus, scilicet Physicum et Logicum, et utrumque a materia aocipitur; illa autem dicuntur diversa genere materiali, quorum materia propinqua sive realis, non est una, unde et talia sunt quorum materiae non reducuntur ad invicem, nec ambae ad tertiam, et sic dicetur naturalis, quod color et sapor differunt genere: sic etiam dicitur, quod corpora superiora et inferiora differunt genere, ut vult secunda ratio. Genus Logicum a materia sive materiali sumitur, etsi non significet materiam, quia in homine natura sensitiva comparatur ad intellectivam, sicut materia ad formam: et ideo quae participant sensitivam, dicuntur habere materiam unam in genere uno; quae autem non habent sensitivam dicuntur diversa genere ab his, quae habent eam. Unde quorum materia est diversa genere, sunt diversa secundum naturalem ; et quorum illud, quod est materiale et ratione est diversum, genere logico sunt diversa, vel propinquo, vel remoto. Et dico remoto, quod licet quod est materiale proximum, in ratione sit diversum: illud tamen potest esse naturale remotum, sicut licet proximum genus herbae et plantae sit diversum genus, tamen remotum est. Deinde quia genus accipitur a materia, licet una materia non sit, ideo dicit Philosophus, quod genere sunt diversa, quorum materia est diversa, et quia illa, quae non communicant in materia, non sunt ad invicem transmutabilia, ideo addit et dicit, et quorum transmutatio non est ad invicem. Hoc autem necessarium fuit addere, eo quod accidentia materiam non habent, et universaliter accidentia, quae non sunt ad invicem transmutabilia, genere differunt secundum naturalem, ut albedo, linea. Per hoc patet ad rationes.
Ad primum dicendum, quod color et sapor differunt genere secundum naturalem, tamen sunt in eodem secundum logicum, quia nihil prohibet aliquid materiale idem secundum rationem inveniri in eis.
Ad secundum dicendum, quod corpora caelestia et inferiora sunt diversa genere Physico, eadem tamen sunt genere Logico, quia ratio inveniri potest quoad materiale in eis, in qua conveniunt.
Ad tertium dicendum, quod quia accidentia habent solum materiam in qua. et non ex qua, ideo dicit Philosophus, quod non solum genere sunt diversa, quorum materia non est una, sed quorum non est transmutatio ad invicem: et quia quaedam sunt transmutabilia ad invicem, ut album, nigrum, quaedam non, ut album, triangulum, ideo quaedam accidentia sunt genere diversa, quaedam non.
Et hanc dico contrarietatem. quia maxima est differentia palam ex inductione. Text. 13.