Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. Magna spectacula Deus praebet cordi christiano, et quibus vere nihil possit jucundius inveniri; si tamen adsit palatum fidei, cui sapiat mel Dei. Credimus omnibus vobis, qui in Salvatorem nostrum toto corde credidistis, inesse Spiritum ejus, qui vos delectet cum leguntur prophetiae, ante tot annos prolatae ex ore sanctorum, et post tot annos impletae in fide gentium. Magnam enim jucunditatem tunc carpebant ipsi sancti Prophetae, cum ea videbant in spiritu, non jam impleta, sed adhuc futura. Erat eis magna delectatio: sed tamen et ipsi pro charitate qua in nos accensi erant, quos nondum videbant, et spiritu parturiebant; volebant, si fieri posset, in hoc tempore nobiscum vivere, et videre impleta quae in spiritu prophetabant. Inde Dominus discipulis suis, jam ista videre incipientibus, ait: Multi justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 17) . Quamvis enim viderent ista in spiritu, tamen futura illis quodam modo formabantur: Apostolis autem jam praesentia reddebantur. Unde ille Simeon, justus quidam senex, multum exsultavit videns infantem Jesum, et agnoscens in parvo magnum, et in exigua carne cognoscens coeli et terrae Creatorem. Multum ergo exsultavit, quia responsum acceperat non se exiturum esse de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Agnovit ergo illum, jucundatus est, exsultavit gaudio; et hoc ait: Domine, nunc dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 25-30) . Magna est ergo ista jucunditas; et hanc facit charitas. Delectati sumus, cum psalmus iste cantaretur: et quaedam ibi ab omnibus intellecta sunt; quaedam vero, quantum arbitramur, aut a paucis, aut certe non ab omnibus. Simul ergo illum in isto sermone, in quo vobis servimus, consideremus; et videamus quanta dignatione nos Deus laetificare voluit, praesentando quae promisit, et nobis exhibens veritatem promissis suis.