Quaestiones subtilissimae super libros metaphysicorum
Quaestio i. utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quaestio iv. utrum inter contradictoria sit medium?
Quaestio viii. utrum materia per se generetur ?
Quaestio ix. utrum forma generetur per se ?
Quaestio xiv. utrum singulare per se intelligatur ?
Quaestio xviii. utrum universale sit aliquid in rebus ?
Quaestio i. utrum potentia et actus opponantur?
Quaestio xiv. an aliquid possit moveri a seipso ?
Quaestio iii. utrum prima causa sit in genere ?
Quaestio xii. utrum tantum linum uni sit contrarium?
Quaestio xiii. utnimdexjno dicatur quod sit
Quaestio xix. utrum duae differentiae differant inter se ?
Quaestio iii. utrum principia omnium sint eadem ?
Quaestio vi. utrum in substantia prima sit materia
Quaestio xx. utrum intelligentiae differant specie
Quaestio xxii. utrum primum principium intelligat se?
Quaestio xxvi. ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum contrarietas sit maxima differentia ?
Aphrod. et A ver. hic S. Tham. Itet. 5 . Alb. Magn. tract. 2. cap. 3. Flanti. q. 6. o. 1. Ant. And. hic g. 6. Suar. disp. 45. scet n. 9. Fons. 10. Metaphys. cap. 6. Iit. A.
Videtur quod non, quia quae differunt genere et specie magis distant, quam quae specie tantum. Sed aliqua differunt genere et specie, sed contraria differunt specie tantum: igitur, etc.
Item, a quocumque distat album, ab eodem albius, sed album distat a nigro: igitur albius distat ab eodem : sed album et nigrum sunt contraria: igitur erit dare majorem distantiam quam contrarietatem.
Item, etiam transmutatio ex contrariis est, sed contrarietas potest fieri ex medio ad extremum, et e converso ; ergo medium contrariatur extremo: sed magis extremum contrariatur extremo quam medio, ergo contrarietas: igitur, etc.
Oppositum dicit hic Philosophus.