QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Contraria maxime inter se distant, quia sunt sub eodem genere, et se mutuo corrumpunt Quae enim differunt genere, non habent talem in se transmutationem, et sic non sunt comparabilia secundum magis et minus, quia non prius magis differunt, et postea minus. Vide Doctorem in textu citatum.
Dicendum, quod contrarietas est maxima distantia, quia contrarietas est quaedam differentia, sed quaecumque differunt, genere aut specie differunt. Sed in differentibus genere non est invenire maximam distantiam, quia ubi est reperire maximum, ibi est reperire magis et minus, sed magis et minus important comparationem ; sed in genere diversa non sunt comparabilia, per Aristotelem 7. Physicorum, text. 24. igitur inter genere diversa non est reperire magis et minus, nec per consequens maximum.
Item, magis et minus reperiuntur solum in his, quae sunt ad invicem transmutabilia, sed transmutatio est quidam processus ab uno in alterum: in quo quidem processu unum extremum majus prius distat ab alio, minus deinde.
quousque transmutatur unum in alterum, sed inter genere diversa non est maxima distantia; solum ergo inter specie diversa. Istud patet, quia genere diversa possunt esse in eodem, sicut quale et quantum, et non convenit de maxime differentibus, sed inter diversa specie est proprie transmutatio: solum ergo maxima distantia est inter specie diversa, sed tamen non quaecumque specie diversa maxime distant, sed solum ultima; si enim perveniatur ab albo ad pallidum, procedere convenit ulterius, cum pervenitur ad nigrum, non est procedere ad aliquid ulterius. Cum ergo maxima distantia non sit diversa genere, sed solum inter diversa specie, et hoc dico inter ultima; illa vero, quae sunt ultima, sunt contraria, sequitur quod contrarietas sit maxima distantia. Ex hoc sequitur, quod contraria sunt in eodem genere ; et quia genus accipitur a materia, sequitur ulterius quod contrariorum sit una materia: et quia materia est in potentia, vel quia materiae debetur potentia, sequitur quod contrariorum sit una ars, et una scientia.
Ad primum argumentum, cum dicitur quod illa, quae differunt genere et specie, magis differunt quam illa quae specie. Dicendum quod hoc non est verum, licet enim plura differant, non tamen magis distant, quia nec sunt comparabilia, nec ad invicem transmutabilia, et tamen in his solum reperitur magis et minus.
Ad secundum, cum dicimus, album et nigrum esse contraria: per album non intelligimus aliquem gradum albedinis citra terminum, sed album accipitur ibi, ut commune est ad omnem gradum albedinis: et secundum illud quod est albius, non magis distat quam album, quia illud quod est albius est album, imo et album et nigrum prout sunt vere contraria accipiuntur album et nigrum in termino, et non alio modo, et sic non distat albus magis quam album. Ad tertium dicendum, quod loquendo absolute non est perfecte medium contrarium extremo, imo extremum perfectius contrariatur extremo quam medium, eo quod perfectius distat.
Prima contrarietas habitus et privatio est, sed non omnis privatio. Text. 15.