In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum corpus Christi possit esse simul in coelo et in Eucharistia ?
Alens. D. Thom. D. Bonav. Richard. et omnes citati pro g. praeced.
Ad tertium sic proceditur et arguitur, quod corpus Christi non potest simul esse in coelo et in Eucharistia. Primo per illud Augustini, et ponitur de consec. dist. 2. prima haeresis: Corpus Christi sursum est, et in uno loco esse oportet.
Secundo sic, quia formalis ratio essendi in loco est quantitas, secundum Philosophum 4. Physic. cap. de Vacuo ; sed non potest aliquid plurificari, non plurificata ejus formali ratione; ergo quantitate corporis Christi existente una, non potest ipsum esse nisi in loco uno.
Tertio sic, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sunt inter se eadem ; ergo quaecumque uni et eidem sunt simul, inter se sunt simul ; ergo si corpus esset hic et ibi, tunc illud quod esset hic cum eo, et illud quod alibi est cum eo, essent simul ; sed consequens est falsum, quia alterum potest esse Romae, alterum Parisiis ; ergo, etc.
Quarto sic, quod distat ab aliquo, est aliud ab eo, quia nihil distat a seipso ; sed corpus Christi, si esset in Eucharistia, distaret a seipso in coelo ; ergo esset aliud et aliud. Probatio majoris, quia distantia includit discontinuitatem , unitas autem quantitatis continuae est continuitas ; ergo distantia repugnat illi unitati, et per consequens ponit pluritatem.
Quinto sic, quia posset tunc simul moveri et quiescere,quia corpus Christi in coelo quiesceret, in Eucharistia autem moveretur ad motum Eucharistiae, secundum illud Philosophi: Motis nobis moventur omnia, quae sunt in nobis.
Oppositum patet, quia corpus Christi est in coelo, secundum illud Augustini : Donec finiatur soeculum, sursum est Dominus; et ponitur de consec. dist. 2. prima hoeresis, et est vere in Eucharistia, ut tactum est 1. quoest, hujus distinctionis.