IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Supposita fide de reali praesentia corporis Christi sub speciebus sacris, refert serit. D. Thom. dicentis id tantum esse possibile per conversionem alterius in ipsum, et repugnare corpus Christi manens in coelo alibi localiter poni. Utramque partem refutat Scotus, resolvens corpus Christi manens in coelo, ponibile esse alibi sine conversione, et etiam localiter. Vide supra q. 1. a n. 5. ad illud axioma, quae sunt eadem uni tertio, etc. Vide Scot 1. d. 2. p. 2. q. 1. n. 47. Quod vero corpus Chriti sit in coelo, habetur ex Trid. ss. 15. c. 1, ex Aug. de consec. d. 2. cap. prima haeresis.
Conclusio (a) est certa cuilibet fideli, ut ostensum est 1. quoest, hujus dist. sed unus modus ponendi est talis, scilicet quod per conversionem alterius in ipsum, potest illud corpus esse alibi, quam in loco suo naturali, quia ubi praefuit conversum, ibi est illud in quo conversum est, non localiter, sed sacramentaliter ; et hoc modo, scilicet sacramentaliter, corpus Christi potest esse alibi et in pluribus locis, non autem localiter, nec dimensive, quia localiter esse includeret contradictionem, sicut positae sunt rationes eorum in praecedenti quaestione ; sacramentaliter autem non includit contradictionem, quia ipsum non est ibi secundum leges loci, sed tantum illud sub quo est sacramentaliter.
Sed contra, haec argumenta tacta sunt aliqua in praecedenti quaestione, improbando istam conclusionem communem. Manifestum enim videtur, quod conversio non est formalis ratio corpori essendi hic, nec ut praesens, quia ipsa transeunte manet corpus hic; nec ut est praeterita, quia tunc non posset Deus facere corpus suum non esse hic, sicut nec conversionem praeteritam non esse praeteritam ; nec etiam illud quod vocatur Sacramentum, scilicet species, sunt ratio formalis corpori essendi hic, quia non sunt formaliter in corpore Christi, nec per eas aliquid inest formaliter corpori Christi.
Ex hoc arguitur, Deus potest facere in creatura aliquid sine eo quod non est sibi formalis ratio essendi, nec aliquo modo de essentia ejus ; sed nec conversio, nec Sacramentum est formalis ratio corpori essendi hic, nec aliquo modo de essentia ejus; ergo Deus potest facere corpus esse hic sine utroque istorum.
Item, non est major repugnantia, corpus Christi esse simul cum substantia panis, quam cum quantitate ejus, quia non magis substantia repugnat substantiae, quam substantia quantitati quoad talem simultatem; sed corpore Christi existente in caelo potest Deus facere idem corpus simul cum quantitate panis secundum omnes; ergo potest facere idem simul cum substantia panis quanta, et per consequens sine conversione ; hoc quantum ad primum duorum, quae tacta sunt.
Si etiam illa substantia panis quanta ponatur Sacramentum, adhuc contra eos, quia, sicut supra ostensum est, facilius est facere corpus esse alicubi cum modo suo naturali, quam sine ; sed cum substantia panis quanta potest Deus facere corpus suum modo sacramentali, id est, non naturali; ergo et modo naturali.
Et si dicas ad primam rationem quod relatio non potest fieri sine proprio termino, sicut nec sine fundamento; proprius autem terminus istius praesentiae est aliquod Sacramentum, id est, aliquod sensibile replens locum, cum quo vel sub quo corpus Christi est, non localiter. Contra, non magis impossibile videtur corpus Christi esse cum illo, quam cum isto: ergo non magis repugnat esse cum substantia panis, quam cum quantitate, ut dictum est, et sic de quocumque alio a se, et tunc ultra. Si potest autem esse alibi, quam ubi est sub modo non naturali sibi, ergo et sub naturali ; hoc contra secundum.
Dico ergo, quod ponendo conversionem in proposito, de qua dicetur dist. 11. et ponendo, quod hic sit aliquod signum sensibile continens vere corpus Christi hic praesens, quod sensibile dicatur Sacramentum, quod quidem verum est, scilicet corpus Christi de facto, hoc est, post consecrationem, vel conversionem, et sub Sacramento ; non tamen sic, quin posset esse non per conversionem, nec sub Sacramento, loquendo de quocumque sensibili determinato, non video, sicut argutum est in quaestione proecedenti.
Et forte illi, qui negant Deum posse facere corpus suum in pluribus locis, aliter quam per conversionem sub Sacramento, negarent etiam hoc, nisi quia fides dicit hoc. De modo autem isto essendi, scilicet non quantitative, vel non dimensive vel localiter, non video, si potest fieri idem in pluribus locis non sub modo naturali, quin etiam possit fieri modo naturali, cum in primo sint duo miracula, in secundo tantum unum, ut supra ostensum est. In primo quidem sunt duo miracula, unum scilicet in causando praesentiam corporis hic, et aliud in separando ipsum a suo modo naturali: sic ergo potest esse modo naturali, sicut sub Sacramento. Ad primum in contrarium dico, quod Augustinus sic intelligit, oportet, id est, opportunum est, id est, congruum est illud corpus gloriosum habitare in illo regno praeparato gloriosis ; sed non oportet, idest, non simpliciter est necessarium. Potest enim aliquando etiam localiter Christus non esse ibi, movendo se de illo loco, et multo fortius potest esse alibi, et sacramentaliter et localiter per divinam actionem absolute absque deperditione illius ubi in coelo, sicut modo tenemus illud corpus praesens esse in Eucharistia non localiter.
Ad secundum dico, quod formalis ratio potest intelligi dupliciter: primo proprie pro ratione formali proxima: secundo pro remota, large sumendo rationem formalem pro ratione fundamentali remota, sicut calor dicitur formalis ratio agendi, et albedo fundamentaliter dicitur ratio formalis essendi simile pro tanto, scilicet quod calor est principium quo agens agit, et albedo similitudinis: similitudo.autem est ratio formalis propinqua similis.
Loquendo ergo de prima ratione potest concedi, quod sine plurificatione ejus, non plurificatur illud, cujus est ratio formalis ; sed ratione formali secundo modo falsum est, quia idem potest esse principium agendi proximum respectu multarum actionum, et idem fundamentum proximum respectu multarum relationum. Quantitas autem non est formalis ratio essendi in loco primo modo, sed secundo modo, quia est proximum fundamentum illius respectus: et ex hoc sequitur propositum, scilicet quod super idem fundamentum possunt fundari plures respectus, maxime extrinsecus advenientes.
Ad tertium dico, quod prima propositio falsa est,nisi intelligendo de uniformi unitate illius tertii in se, et illorum quae concluduntur esse unum ex unitate illius, quia alias, si est minor unitas illius tertii in se, non potest concludi major unitas aliorum inter se per unitatem illorum in tertio. Eodem modo de simul, quia nisi illud tertium, cum quo alia sunt simul, sit limitatum secundum illam unitatem, secundum qua mipsa sunt simul cum illo tertio, non sequitur simultas eorum inter se; nec qui Parisiis simul est cum eo, erit simul cum illo, qui cum eodem tertio est Romae, si illud tertium sit illimitatum. Unde non sequitur, ego sum simul cum aeternitate, et anima Antichristi similiter ; ergo anima haec, et ego simul sumus, quia aeternitas est immensa et illimitata quantum ad actualem praesentiam. Ad propositum dico, quod illud quod simul est in duobus locis illimitatum est, licet non virtute propria, sed virtute Dei agentis quantum ad ubi, et ideo quae sunt simul cum sic illimitato, non oportet quod sint simul inter se.
Ad quartum de discontinuatione, dico quod accipiendo distantiam pro distantia locali, major est falsa. Ad probationem dico, quod aliquid non est idem sibi, quia continuum sibi, sed veriori unitate, quia continuitas est unitas partis ad partem in toto, sed unitas totius ad seipsum est vera identitas. Dico ergo, quod etsi totum ut distans non continuetur sib iipsi, ut distanti, tamen in utroque termino distantiae est vere idem habens eamdem continuitatem partium in toto. Et cum dicitur, quod unitas totius continui est continuitas ejus, verum est, unitas, ut est ex partibus, sed identitas ejus ad seipsum non est continuitas ejusdem totius ad seipsum, eo modo quo pars est continua parti.
Ad quintum patebit in secundo articulo istius dist. art. 2. quoest. 2. quae tamen in ordine erit quoest. 6. conclusione 6.
(b) Circa secundum principale quaero tria : Primo, utrum corpori Christi naturaliter existenti, et eidem sacramentaliter existenti, necessario insint eaedem partes et proprietates ? Secundo, utrum quaelibet actio immanens, quae est in Christo naturaliter existenti, eadem insit ibi, ut in Eucharistia sacramentaliter existenti ? Tertio, utrum corpori Christi, ut in Eucharistia existenti, possit inesse aliquis motus corporalis ?