QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Prima contrarietas seu principium contrarietatis, est habitus et privatio, ex eo quod unum contrarium habet rationem imperfecti, et sic privationis perfecti, respectu alterius, ut nigrum respectu albi. Sed hoc convenit, tantum privationi perfectae, quae est extremi, non imperfectae, quae est medii. Vide expositionem Doctoris hic.
Dicendum, quod contrarietas est quaedam privatio, non tamen omnis privatio est contrarietas, sed solum privatio perfecta. Ratio primae differentiae est inter contrarietatem, privationem, et contradictionem ; quod enim contradicit alii, opponitur sibi, sed nihil ponit, nec subjectum requirit: potest enim dici, quod non ens non videt, et quod lapis non videt. Privatio autem alii contraponitur, tamen naturam nullam ponit, et igitur non est in genere: subjectum tamen habile requirit, et ideo nec non ens, quia non est subjectum, nec lapis, quia non est aptus, possunt dici caeca, sed solum animal. Contrarietas subjectum ab illo requirit, et utrumque extremum aliam naturam ponit: et igitur contraria sunt in eodem genere, et ideo ubicumque est privatio, ibi est quaedam contradictio, quod enim est eorum, est non videns, similiter ubi est contrarietas, ibi est quaedam privatio. Licet enim privatio de se naturam non ponit: naturam tamen primo praemittit, et ideo contrarietas est quaedam privatio. Illud idem videtur per rationem Philosophi, nam etiam generatio est ex contrariis, ita quod utrumque extremum generationis est contrarium ; et hoc vel secundum se, vel secundum aliquid sibi conjunctum, sed alterum extremum cujuslibet generationis est privatio, etc.
Secundum patet sic, quia privatio solum importat carentiam habitus, requirit tamen subjectum cum habitudine ad habitum, sive quod determinatur in qua distantia subjectum sit ad habitum; quia sive sit propinquum sive remotum, dicitur privativum, quia illud quod caret albedine, sive nigrum, sive pallidum, dicitur privativum: sed quia caret albedine, non dicitur contrarium, nisi sit in maxima distantia, unde contrarium requirit subjectum maxime remotum ab habitu, et ideo non omnis privatio dicitur contrarietas, sed solum privatio perfecta, quae fundatur in aliqua natura maxime ab habitu distante, quae privatio de se non recipit magis et minus. Similiter dicitur perfecta et imperfecta, secundum naturam, in qua fundatur, unde perfecta privatio albedinis solum dicitur privatio fundata in nigredine; quia igitur omnis contrarietas est quaedam privatio, et non omnis privatio est contrarietas, sed privatio perfecta. Privatio igitur prior est ratione contrarietate, et est prima radix cujuslibet contrarietatis, sicut contradictio est prima radix cujuslibet appositionis. Ideo dicit Philosophus, quod privatio et habitus sunt prima contrarietas, quia sunt prima radix contrarietatis. Unde propter argumenta intelligendum est, quod contrarium potest considerari,aut inquantum aliquam naturam positivam importat, et sic absolute et proprie loquendo contrarium non est privatio. Vel potest considerari secundum quod natura est imperfecta respectu alterius extremi, et omnis imperfectio est privatio perfectionis, et sic contrarium potest dici privatio.
Ad primum argumentum dicendum, quod privatio dividit oppositionem, secundum quod determinat subjectum habile praescindendo naturam, et sic non praedicatur de contrario, et opponitur contrarietati. Si tamen accipitur privatio absque praecisione naturae, sic nihil prohibet privationem praedicari de contrarietate, non inquantum contrarium importat quamdam naturam, sed inquantum illud, quod importat est quoddam imperfectum.
Ad secundum, cum dicitur utrumque extremum importat etc. dicendum, quod si contrarium et privatio accipiuntur secundum quod in specie oppositionis distinguuntur, unum non praedicatur de altero, quia unum privatio dicitur, et non natura ; sed licet naturam non ponant, naturam tamen poni permittunt, nihil prohibet privationem praedicari de contrarietate.
Ad tertium dicendum, quod formaliter loquendo contrarietas non est privatio, nec e converso, ratio tamen unius salvat rationem alterius; licet enim privatio non importat maximam distantiam, salvari tamen potest in maxime distante, et ideo dictum est, quod non omnis privatio est contrarietas, sed solum perfecta.
His autem entibus palam, quod non contingit uni plura contraria esse. Text. 14.