Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
6. (( vers. 3.)) Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. De quo igne dicit, fratres, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus? Non arbitror de illo igne dici, in quem mittendi sunt impii illa ultima judicii sententia, quibus ad sinistram separatis, sicut in Evangelio lectum meminimus, dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) : non puto de illo igne dici. Unde hoc non puto? Quia de quodam igne dicit, qui praeibit ante illum, antequam veniat ad judicium. Dictum est enim praeire ignem et inflammare in circuitu, id est per totum orbem terrarum, inimicos ejus. Ille ignis post ejus adventum erit; 1241 iste autem ignis ante eum praeibit. Quis est ergo iste ignis? Possumus eum accipere in poenam malorum, possumus in salutem redemptorum. In poenam malorum, quomodo? Quia cum praedicaretur Christus, iratae sunt gentes, et commoverunt persecutionem: quae ira ignis fuit, magis consumens eos qui persequebantur, quam eos quos persequebantur. Cum enim videmus duos, unum irascentem, alterum patienter ferentem, quis eorum ardeat, vestrum est judicare. Potestis in genere humano tale spectaculum contueri. Ponite vobis ante oculos hominem iniquum, commotum animo, trucem vultu, flammantibus oculis, scintillantibus verbis, ferri in hominis necem, in depraedationem, in injurias, in contumelias, non se capere, non se tenere; alterum patienter excipientem verba, plagas , quidquid ille inferre voluerit, et percutienti maxillam, parantem et alteram: cum videris hinc furias, inde lenitatem; hinc iram, inde patientiam; hinc flammas, inde tolerantiam; dubitabis pronuntiare quis eorum ardeat poenamque patiatur? illene cujus corpus vexatur, an cujus animus vastatur? Propterea et Isaias propheta dixit: Et nunc ignis adversarios comedet (Isai. XXVI, 11) . Quid est, Et nunc? Antequam veniat dies ille judicii magnus, jam furore suo ardent qui postea supplicio sempiterni illius ignis arsuri sunt. Nisi forte putatis, fratres mei, quia injustitia, quae procedit ex homine ad laedendum alterum hominem, illi ad quem procedit nocet, et illi de quo procedit non nocet. Unde fieri potest? Aliquando facula ardens apponitur ad lignum humidum et viride, et non illud incendit, ipsa tamen ardet; sic et inimicus tuus. Si quis forte existit injustus qui tibi moliatur insidias, vel praeparet aliquam molestiam, injustus est: tu si viride lignum fueris, id est, si succo spirituali vigens et virens, flammis inimicitiarum restiteris, orando pro illo qui te persequitur; ille ardet, tu manes integer; et injustitia illius illi nocet, tibi nihil nocet. Nisi forte putas quia nocet tibi, si corpori tuo aliquid fecerit, et anima patiens et incorrupta ad Deum coronanda pervenerit, sequens exemplum Domini sui, qui pati maluit a Judaeis, et qui poterat non mori, mortuus est, quia et qui poterat non nasci, natus est. Tu enim conditione natus es, ille voluntate; tu conditione moreris, ille misericordia. Quomodo ergo illi nihil nocuerunt Judaei; sic nec tibi quisquam persecutor inimicus, si tu elegeris esse membrum capitis illius.