CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Inter quos et qualiter mansiva sit talis amicitia ?
Dum autem magis amicitia sit in amare quam in amari (quod ex hoc probatur,
S. Dionysius, De divin, nom, cap. 4.
quod magis laudamus amatores amicorum quam amatos), sequitur quod amicorum secundum quod amici sunt, virtus sit amare : est enim ultimum et optimum.
Propter quod in quibuscumque amicitiis sit amare secundum dignitatem, illi amici magis mansivi sunt: et talium amicitia durabilior est. Inaequales enim secundum distantiam personae et amicitiae, maxime sic erunt amici: sic enim maxime aequabuntur, si utrique ament secundum dignitatem et secundum totam virtutem dignitatis. Amicitia enim, sicut diximus, aequalitas est quaedam et similitudo.
Propter quod et ista amicitia maxime est inter eos, in quibus secundum virtutem dignitatis similiter est. Quia enim virtuosi etiam secundum seipsos maxime mansivi sunt in eadem propositi constantia, sequitur etiam quod magis mansuri sunt amici ad invicem : tales enim neque pravis indigent aliquibus quae requirant ad Invicem, neque ministrant vel impendunt sibi Invicem prava : sed potius communiter dicere est, prava prohibent ad se invicem requirere vel ministrare. Bonorum enim hoc est proprium, quod nec ipsi peccent propter amicos, nec amicis concedant vel permittant aliquid propter se turpe facere. Propter quod dicit Tullius, " Prima lex amicitiae sciatur, ut non nisi honesta pro amicis faciamus, et petamus ab amicis. " Quod alii autem firmum quoddam non habent in constantia propositi : nunquam enim permanent sibiipsis similes existentes : dicit enim Dionysius , ''quod malum ut malum est inaequale et involuntarium et infoecundum et pigrum.
Et si mali ut mali in paucum tempus amant seipsos, sicut leccator meretricem et fornicatricem amat, gaudentes ad invicem malitia : non tamen mansiva est talium amicitia.
Sed utiles amici sibi invicem et delectabiles, quamvis ambo mali sint, tamen plus permanent, sicut in antehabitus diximus. Permanent enim quamdiu sibi invicem tribuunt delectationes vel utilitates.