QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Quia contrarietas est maxima distantia, ex quaest 10. est tantum una, et sic duo ultima habet, nempe extrema, ex quo habetur quod unum uni tantum contrariatur, quia si duo uni contrariarentur, aut aeque distarent, et tunc non esset una distantia: aut unum magis, et tunc quod minus distaret, non esset contrarium, quia ex Philosopho fuscum comparatum ad album est nigrum, et comparatum ad nigrum est album. Quod ait ad tertium virtutem et vitium contrariari, intelligit pro materiali utriusque, quia pro formali tantum dicunt respectum et privati onem secundum ipsum 1. dist. 17. quaest. 3. g Quantum ad Ultim, num. 3. et num. 13. et 3. dist. 36. num. 17. et quodlibeto 18. a. 1.
Dicendum, quod tantum unum uni perfecte opponitur, et est contrarium : si enim uni plura sint contraria, hoc est, aut imperfecte, aut aequivoce. Ratio primae est: contrarietas est perfecta et maxima distantia: sed maxima distantia sunt tantum duo ultima, quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit: maxima ergo distantia est tantum una, et unius distantiae sunt tantum duo extrema ultima. Si igitur uni opponantur duo, aut aeque distabunt, et tunc non erit distantia una: si unum distat magis, et alterum minus, quod minus distat non est contrarium, eo quod aliquid est alterius. Sequitur ergo, quod tantum unum sit perfecte uni contrarium, quod tantum medium comparatur ad utrumque, sicut fuscum per comparationem ad album, est nigrum: per comparationem ad nigrum est album, per Philosophum 5. Physicorum, text. 20. et inter duo extrema multa possunt esse media, et imperfecte multa possunt esse uni contraria
Ad primum dicendum, quod ista, inter quae est transmutatio, non semper sunt contraria secundum se, sed aut secundum se, aut secundum dispositiones sibi adjunctas. Unde si ex igne fiat aqua, non est maxima distantia, et ideo non sunt contraria, quia quae distant per aliquod medium distant, dicuntur tamen contraria, quia habent dispositiones contrarias, et uni dispositioni est tantum una dispositio contraria perfecte, ut sicco humidum, calido frigidum: et ideo igni propter siccum contrariatur aer, et propter calidum terra, et causa utriusque, aqua, et exinde sequitur, quod uni contrariantur multa.
Ad confirmationem, dicendum quod licet privatio multis modis convenit, eo quod non determinat dispositionem, secundum quam subjectum sit remotum: maxime propter hoc, contrarium importat quamdam naturam, et privatio non, unde ad pluralitatem privativam non plurificantur contraria imperfecta.
Ad secundum, dicendum quod virtus et vitium dupliciter possunt considerari: aut secundum rationem boni et mali, et sic virtus contrariatur vitio, quia ab utroque vitio opposito virtus maxime distat, et tunc utrumque extremum habet rationem unius extremi, quia utrumque est malum. Si vero virtus consideratur secundum propriam rationem, ut medium inter duo, sic non contrariatur perfecte alteri, quia sic duo vitia sunt magis contraria, quia maxime distant magis quam vitium et virtus.
Ad aliud dicendum, quod aequale opponitur parvo et magno, ut probatur, non tamen contrariatur perfecte, imo magis aequale opponitur eis, sicut privatio, quam sicut contrarium. Et ideo dicit Philosophus hic, quod si illud sit aequale, quod nec est magis nec minus, illa negatio non est negatio simpliciter, sed negatio privativa: quia negatio simpliciter dicitur de ente et non ente, quia nec est majus nec minus: dicitur aequale pro non ente, sed illud, quod neque est majus, neque minus, aptum tamen natum esse majus et minus, illud est aequale.
Si multa simpliciter uni opponuntur accidunt impossibilia, nam unum paucum, aut pauca erit. Text. 20.