Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
7. Ecce intelleximus ignem ante eum praeeuntem, id est, hoc tempore intelligendum in poenam quamdam infidelium et iniquorum: intelligamus ignem, si possumus, et in salutem redemptorum; ita enim proposueramus. Idem ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49) . Sic ignem, quomodo gladium: nam et quodam loco ait non se venisse pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34) . Gladium ad separationem, ignem ad ustionem: sed utrumque salubrem, quia et gladius verbi ipsius salubriter nos separavit a consuetudine mala. Gladium 1242 enim attulit, et separavit unumquemque fidelium aut a patre suo qui in Christum non crediderat, aut a matre similiter infideli; aut certe, si de parentibus christanis natus est, saltem a progenie sua priore. Nemo enim nostrum non aut avum, aut proavum, aut aliquam antiquam originem in Gentibus habuit, et in illa exsecrabili Deo infidelitate: separati sumus ab eo quod eramus; sed gladius intercessit secernens, non interficiens. Hoc modo et ignis: Ignem veni mittere in terram. Exarserunt homines credentes in cum, acceperunt flammam charitatis; propterea et ipse Spiritus sanctus cum missus esset Apostolis, sic apparuit: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum (Act. II, 3) . Isto igne inflammati coeperunt ire per mundum, et inflammare, et incendere in circuitu inimicos ejus. Quos inimicos ejus? Qui deserto Deo a quo facti erant, adorabant simulacra quae fecerant. Ipsi incendebantur, si mali erant, ad consumptionem; si boni erant, ad reparationem: aut ipse incendebatur, qui nolebat credere, illo igne, audito verbo Dei factus pejor, invidia sua exustus atque consumptus; aut si converteretur et crederet, nec sic in illo nihil arsisset. Arserat enim fenum, ut purgaretur aurum. Aurum fides est, fenum carnalis concupiscentia est. Omnis caro fenum, Isaias dicit, et omnis honor carnis ut flos feni (Isai. XL, 6) . Quidquid est ergo in homine carnali appetens vana et saecularia, fenum est. Quam multi forte, et fratres nostri icrunt ad theatrum? feno ducti sunt. Nonne optandus est illis iste ignis, ut fenum ardeat, et aurum purgetur? Quod enim illis inest fidei, feno premitur. Bonum est ergo eis ardere sancto igne, ut feno consumpto, splendeat pretiosum quod redemit Christus. Ergo, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Sunt qui salubriter arserunt, hodie fideles ejus sunt; inimici ejus erant, et nunc jam fideles ejus sunt: quaeris inimicos, non sunt; consumpti sunt, arserunt; charitas consumpsit in eis quod persequebantur Christum, et purgavit in eis quod crederent in Christum: Et inflammabit in circuitu inimicos ejus.