In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Corpus Christi, ut est compositum ex materia et forma corporeitatis, esse terminum primum transubstantiationis, et non includere animam vel accidentia ; et illud tantam ex vi verborum poni sub speciebus, de quo dist. seq. quaest. 3. et videtur Trident. sess. 13. c. 3. ita docere, quatenus ait non poni animam ex vi verborum, poni tamen corpus.
(a) Hic duo sunt videnda: Primo de supposito: secundo de quaesito. Supponitur enim corpus Christi modo duplici existere, in coelo suo modo naturali, et in Eucharistia modo sacramentali: utrumque est satis manifestum. Primum per il lud Augustini de consecrat. dist. 2. prima hoeresis: Donec, inquit, finiatur soeculum, sursum est Dominus; secun dum per ea quae praedicta sunt, quoest. 1. hujus dist.
Sed dubium est de corpore, ut est in Eucharistia ,quae sunt illa quae continet tanquam partes ? Dico, quod non continet animam, nec accidentia. Hoc est possibile, accipiendo corpus pro primo perfectibili ipsius animae, quia non est contradictio corpus illud esse sine anima et sine accidentibus. Hoc etiam congruum est, quia species istae repraesentant alimentum: ergo substantiam, et non accidentia. Hoc etiam factum est, quoniam si in triduo Eucharistia consecrata fuisset, fuisset ibi vera res Eucharistiae, et tamen non fuisset ibi anima, sicut dicetur in fine hujus solutionis. Corpus etiam hoc modo non continet sanguinem, quia sanguis non est animatus, et per consequens nec aliqua pars primi animati. Possibile est etiam ex parte Sacramenti, quia alterius essentialiter potest esse aliud signum: corpus autem sumptum dicto modo differt essentialiter ab anima et ab aliis, ut sanguine et hujusmodi: ergo potest habere aliud signum ad placitum.
Et hoc probatur a minori, quia potest habere non idem signum naturale: sunt enim duo conceptus istorum essentialiter distincti, qui conceptus sunt signa re rum naturaliter, primo Perihermeni as ; sanguis autem est essentialiter aliud acorpore,ut est primum perfectibile ab anima: ergo ejus potest non esse idem signum, quod est sanguinis.
Hoc etiam probatur factum, quia possibile fuit totum sanguinem fuisse separatum a corpore Christi in morte, et tamen si tunc fuisset Eucharistia consecrata, fuisset res eadem, quae et modo. Possibile est etiam, quod magna pars sanguinis sit effusa, et tamen tota res eadem mansisset sub specie panis.
Hoc ergo tenendum est, quod corpus Christi, ut est primum signatum speciei panis, et contentum,non includit animam,nec accidentia, nec sanguinem.