IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
Qualiter a diabolo et a peccato redemit nos Christus per mortem. Nunc igitur quaeramus quomodo per mortem ipsius a diabolo et a peccato et a poena redempti sumus. A diabolo igitur et a peccato per Christi mortem liberati sumus, quia, ut ait Apostolus, in sanguine ipsius justificati sumus, et in eo quod sumus justificati, id est, a peccatis soliti, a diabolo sumus liberati, qui nos vinculis peccatorum tenebat. Sed quomodo a peccatis per ejus mortem soluti sumus ? Quia per ejus mortem, ut ait Apostolus, commendatur nobis charitas Dei, id est, apparet eximia et commendabilis charitas Dei erga nos in hoc, quod Filium suum tradidit in mortem pro nobis peccatoribus. Exhibita autem tantae erga nos dilectionis arrha, et nos movemur accendimurque ad diligendum Deum, qui pro nobis tanta fecit ; et per hoc justificamur, id est, soluti a peccatis, justi efficimur. Mors igitur Christi nos justificat, dum per eam charitas excitatur in cordibus nostris. Dicimur quoque et aliter per mortem Christi justificari, quia per fidem mortis ejus a peccatis mundamur. Unde Apostolus : Justitia Dei est per fidem Jesu Christi. Et ibidem : Quem Deus proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius,
id est, per fidem passionis, ut olim aspicientes in serpentem aeneum, in ligno erectum, a morsibus serpentum sanabantur. Si ergo rectae fidei intuitu in illum respicimus, qui pro nobis pependit in ligno, a vinculis diaboli solvimur, id est, a peccatis, et ita a diabolo liberamur, ut nec post hanc vitam in nobis inveniat quod puniat. " Morte quippe sua uno verissimo sacrificio quidquid culparum erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus extinxit, " ut in hac vita tentando nobis non praevaleat. Licet enim nos tentet post Christi mortem, quibus modis ante tentabat, non tamen vincere potest, sicut ante vincebat. Nam Petrus, qui ante Christi mortem, voce ancillae territus, negavit, post mortem, ante Reges et praesides ductus, non cessit. Quare ? quia fortior, id est, Christus, veniens in domum fortis id est, in corda nostra, ubi diabolus habitabat, alligavit fortem, id est, a seductione compescuit fidelium, ut tentationem, quae ei adhuc permittitur, non sequatur seductio. Itaque in Christi sanguine, qui solvit quae non rapuit, redempti sumus a peccato, et per hoc a diabolo. Nam, ut ait Augustinus, " in ipso vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo ante tenebantur ; unde ait: Qui pro multis effundetur. " Per illum ergo redempti sumus, in quo princeps mundi nihil invenit. Unde Augustinus, causam et modum nostrae redemptionis insinuans, ait: " Nihil invenit diabolus in Christo, ut moreretur, sed pro voluntate Patris mori Christus voluit, non habens mortis causam de peccato, sed de obedientia et justitia, mortem gustavit, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem hujus saeculi, qui seduxit Adam et servum fecit, coepitque nos quasi vernaculos possidere ; sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro ? Tetendit ei muscipulam crucem suam, posuit ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit, non
debitoris, per quod recessit a debitoribus. Ille quippe ad hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo nos diabolus tenebat, deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum ; istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suae ; intravit in domum ejus, id est, in corda eorum, ubi ipse habitabat, et vasa ejus, scilicet nos, eripuit, quae ille impleverat amaritudine sua. Deus autem noster vasa ejus eripiens et sua faciens, fudit amaritudinem et implevit dulcedine, " per mortem suam a peccatis redimens et adoptionem gloriae Aliorum largiens.
Cur Deus homo et mortuus ?
Factus est igitur homo mortalis, ut moriendo diabolum vinceret. " Nisi enim homo esset, qui. diabolum vinceret, non juste, sed violenter homo ei tolli videretur, qui se illi sponte subjecit. Sed si eum homo vicit, jure manifesto hominem perdidit. Et ut homo vincat, necesse est, ut Deus in eo sit, qui eum a peccatis immunem faciat. Si enim per se homo esset, vel Angelus in homine, facile peccaret, cum utramque naturam per se constet cecidisse. " Ideo Dei Filius hominem passibilem sumpsit, in quo et mortem gustavit ; quo coelum nobis aperuit et a servitute diaboli, id est, a peccato (servitus enim diaboli peccatum est) et a poena redemit.
Quomodo et a qua poena Christus nos redemit per mortem.
A qua poena ? Temporali et aeterna. Ab aeterna quidem, relaxando debitum ; a temporali vero penitus nos liberabit in futuro, quando novissima mors inimica destruetur. Adhuc enim exspectamus redemptionem corporis, secundum animas vero jam redempti sumus ex parte, non ex toto ; a culpa, non a poena, nec omnino a culpa. Non enim ab ea sic redempti sumus, ut non sit,. sed ut non dominetur.
Quomodo poenam nostram portavit ?
Peccata quoque nostra, id est, poenam peccatorum nostrorum, dicitur in corpore suo super lignum portasse, quia per ipsius poenam, quam in cruce tulit, omnis poena temporalis, quae pro peccato conversis debetur, in Baptismo penitus relaxatur, ut nulla a baptizato exigatur, et in poenitentia minoratur. Non enim sufficeret illa poena, qua poenitentes ligat Ecclesia, nisi poena Christi cooperaretur, qui pro nobis solvit. Unde peccata justorum, qui fuerunt ante adventum, in sustentatione Dei fuisse usque ad Christi mortem, dicit Apostolus, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore. Ecce, a parte expositum est, quomodo et quid Christus per mortem nobis meruit et impetravit.
Si Christus solus debet dici Redemptor, ut solus dicitur Mediator.
Unde ipse vere dicitur mundi Redemptor et Dei hominumque Mediator. Sed Mediator in Scriptura dicitur solus Filius, Redemptor vero aliquando etiam Pater, vel Spiritus sanctus, sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis et obedientiae. Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum Filius proprie dicitur Redemptor, quia et in se explevit per quae justificati sumus, et ipsam justificationem est operatus potentia deitatis cum Patre et Spiritu sancto. Est igitur Redemptor, inquantum est Deus, potestatis usu, et inquantum homo, humilitatis effectu. Et saepius dicitur Redemptor secundum humanitatem, quia secundum eam et in ea suscepit et implevit illa sacramenta, quae sunt causa nostrae redemptionis. Proprie igitur Filius dicitur Redemptor.
De Mediatore.
Qui solus dicitur Mediator, non Pater, vel Spiritus sanctus. De quo Apostolus: Unus Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, id est, per hominem quasi in medio arbiter est ad componendam pacem, id est, ad reconciliandum homines Deo. " Hic est arbiter, quem Job desiderat : Utinam esset nobis arbiter. " Reconciliati enim sumus Deo, ut ait Apostolus,per mortem Christi ; " quod non sic est intelligendum, quasi nos ei sic reconciliaverit Christus, ut inciperet amare quos oderat, sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, qui ante se oderant ; sed jam nos diligenti Deo reconciliati sumus. Non enim, ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii, nos coepit diligere, sed ante mundum, priusquam nos aliquid essemus. " Quomodo igitur diligenti nos Deo sumus reconciliati ? " Propter peccatum cum eo habebamus inimicitias, qui habebat erga nos charitatem, etiam cum inimicitias exercebamus adversus eum, operando iniquitatem. Ita ergo inimici eramus Deo, sicut justitiae sunt inimica peccata ; et ideo, remissis peccatis, tales inimicitiae finiuntur, et reconciliantur justo, quos ipse justificat." Christus ergo dicitur mediator, eo quod medius inter Deum et homines ipsos reconciliat Deo. Reconciliat autem, dum offendicula hominum tollit ab oculis Dei, id est, dum peccata delet, quibus Deus offendebatur, et nos inimici ejus oramus. Sed cum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus sanctus, quorum deletio est nostra ad Deum reconciliatio, quare solus Filius dicitur mediator ? Nam de Patre legitur, quod reconciliaverit sibi mundum. Ait enim Apostolus : Deut . erat in Christo, mundum sibi reconcilians. Cum igitur reconciliet, quare non dicitur mediator ? Quia nec medius est inter Deum et homines, nec in se habuit illa sacramenta, quorum fide et imitatione justificamur, id est, reconciliamur Deo. Reconciliavit igitur nos tota Trinitas virtutis usu, scilicet dum peccata delet, sed Filius solus impletione obedientiae, in quo patrata sunt secundum humanam naturam, per quae credentes et imitantes justificantur.
Secundum quam naturam sit mediator ?
Unde et mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum divinitatem. " Non enim est mediatorinter Deum et Deum, quia unus est Deus ; sed inter Deum et hominem, quasi inter duo extrema, quia medius esse non potest nisi inter aliqua. " Mediator est igitur, inquantum homo ; nam inquantum Deus, non mediator, sed aequalis Patri est, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Mediat ergo inter homines et Deum-Trinitatem secundum hominis naturam, in qua suscepit illa, per quae reconciliamur Deo-Trinitati ; et secundum eamdem habet aliquid simile Deo et aliquid simile hominibus ; quod mediatori congruebat, ne per omnia similit hominibus longe esset a Deo, aus per omnia Deo similis longe esset ab hominibus, et ita mediator non esset. Verus igitur mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem justum, apparuit mortalis cum hominibus, justus cum Deo per infirmitatem propinquans nobis, per justitiam Deo. Recte igitur mediator dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deushomo reconcilians hominem Deo, intantum mediator, inquantum est homo ; inquantum autem Verbum, non est medius, quia unus cum Patre Deus. Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit ? Nisi ita sit medius, ut Deus sit propter naturam divinitatis, et homo propter humanitatis naturam ; quomodo humana in eo reconciliantur divinis ? Nam ipse veniens prius in se humana sociavit divinis per utriusque naturae conjunctionem in una persona ; deinde omnes fideles per mortem reconciliavit Deo, dum sanati sunt ab impietate, quicumque humilitatem Christi, credendo dilexerunt et diligendo imitati sunt. Ecce, hic aliquatenus insinuatur, quare Christus solus dicitur, mediator Dei. et hominum ; et secundum quam naturam mediet, scilicet humanam ; et cui mediet, scilicet Deo-Triuitati. Trinitati enim nos reconciliavit per. mortem, per quam etiam nos redemit a servitute diaboli. Nam, ut Petrus ait in canonica Epistola: Non corruptibilibus auro vel argento redempti sumus, sed pretioso sanguine Agni immaculati. (Finis texitis Magistri.)