CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Refutat efficaciter rationes Henrici, quae probant (si aliquid valent) nullam esse scientiam certam, ut voluerunt Academici, ostenditque Henricum longe deviare ab Augustini mente.
Primo istae (a) rationes videntur conclu 'ere impossibilitatem certae cognitionis naturalis, quia si objectum continue mutatur, non potest haberi aliqua certitudo de ipso sub ratione immutabilis, imo nec in quocumque lumine posset certitudo haberi, quia certitudo non est, quando objectum alio modo cognoscitur, quam se habet; ergo non est certitudo cognoscendo mutabile ut immutabile. Patet etiam quod antecedens hujus rationis, scilicet quod sensibilia continue mutantur, falsum est; haec enim est opinio, quae imponitur Heraclito 4. Metaphysicae.
Similiter (b), si propter mutabilitatem exemplaris quod est in anima nostra, non posset esse certitudo, cum quidquid ponatur in anima subjective sit mutabile, etiam ipse actus intelligendi erit mutabilis, et ita sequitur quod per nihil in anima rectificatur anima, ne erret.
Similiter secundum (c) opinionem istam, species causata inhaerens concurrrit cum specie illa: illabente, sed quando aliquid concurrit quod repugnat certitudini, non potest certitudo haberi: sicut: enim ex altera de necessario et. altera de contingenti, non sequitur conclusio nisi de contingenti, ita ex certo et incerto concurrentibus ad aliquam cognitionem, non sequitur conclusio certa.
Item etiam (d) patet de tertia ratione, quia si species illa abstracta a re concurrat ad omnem cognitionem, et non potest judicari, quando illa repraesentat se tanquam se, et quando se tanquam objectum: ergo quantumcumque aliud concurrat, non potest haberi certitudo per quam decernatur verum a verisimili.
Istae igitur rationes videntur concludere omnem incertitudinem, et ita opinionem Academicorum. Quod (e) autem ista conclusio non sit secundum mentem Augustini, probo. Augustinus 2. Soliloquiorum: spectamina disciplinarum quisque verissima esse nulla dubitatione concedit: et Boetius de Hebdomadibus: communis animi conceptio est, quam quisque probat auditam; et Philosophus 2. Metaphysicae : pri ma principia sunt omnibus nola, sicut janua in domo, quia janua neminem latet, licet interiora domus lateant. Ex his (f) tribus auctoritatibus arguitur sic : Quod convenit omnibus alicujus speciei, sequitur naturam specificam; igitur cum quisque habeat certitudinem infallibilem de principiis primis, et ulterius, cuilibet est naturaliter evidens forma Syllogismi perfecti, sicut patet ex definitione Syllogismi perfecti. Scientia ,autem conclusionis non dependet nisi ex evidentia principiorum et ex evidentia Syllogisticae illationis ; igitur cuilibet naturaliter scita, potest esse quaecumque conclusio demonstrabilis ex praemissis per se notis.
Secundo apparet (g), quod Augustinus etiam concedit certitudinem eorum, quae cognoscuntur per experientiam sensuum. Unde dicit 15. de Trinit. c. 12. Absit a nobis ut ea quae didicimus per sensus corporis, vera esse dubitemus, per eos quippe didicimus caelum, terram, et ea quae in eis nota sunt nobis, quantum ille qui nos et ipsa condidit, innotescere nobis voluit. Si igitur non dubitamus de veritate eorum, et non fallimur, ut patet: ergo certi sumus de cognitis per viam sensus, nam certitudo habetur quando excluditur dubitatio et deceptio.
Tertio etiam patet, quod Augustinus concedit ibidem certitudinem de actibus nostris, 15. lib. c. eodem : Sive dormiat sive vigilet, vivit, quia etiam dormire et in somniis videre, viventis est.
Quod si dicas, vivere non esse actum secundum, sed primum, sequitur ibidem, si aliquis dicat, scio me vivere, falli non potest, etiam quotiescumque reflectendo supra primum scitum; et ibidem: Si quispiam dicat, volo esse beatus. Quomodo non impur denter respondetur, forte falleris ? Et si dicat, scio me hocvelle,. et hoc me
scire scio, jam his duobus et tertium potest addere, quod haec duo sciat, et quartum quod haec duo se scire sciat, et similiter in infinitum numerum pergere Et ibidem, si quispiam dicat, errare nolo, nonne sive erret, sive non erret, eum errare. nolle verum erit ? Et alia, inquit, reperiuntur, quae contra Academicos valent, qui nihil sciri ab homine posse contendunt. Et sequitur ibidem, sunt inde libri tres nostri, primo nostrae conversionis tempore scripti, quos qui poterit et voluerit legere, lectosque intellexerit, nihil eum profecto, quae ab eis contra perceptionem veritatis argumenta multa inventa sunt, permovebunt Item eodem 15. c. 15. illa, quae sciuntur, ut nunquam etiam excidere possint, quoniam praesentia sunt, et ad naturam ipsius animae pertinent, cujusmodi est illud quod nos vivere sciemus. Et sic patet primum.
Nola igitur, quod quatuor sunt conditiones * , de quibus est nobis necessaria certitudo, scilicet de scibilibus simpliciter, de scibilibus per experientiam, de actibus nostris et de cognitis, ut nunc a nobis per sensus. Exemplum de primo, triangulos habet tres, etc. Exemplum de secundo, Luna eclipsatur. Exemplum de tertio, vigilo. Exemplum de quarto, illud est album. Primum et tertium tantum egent sensu, ut occasione, quia simpliciter est certitudo, si omnes sensus errarent. Secundum et quartum tenent per idem,scilicet quod frequsnter evenit a non liberti, habet illud pro causa naturali. Ex hoc sequitur propositum, tam in secundo quam in quarto, aliquando additur propositio necessaria; itaque auctoritates Augustini dimittas usque ad articulum secundum, qui est ad rem, vel qui est solutio. Primum est manifestum.
Tertium est per se notum, alias non judicaretur quid esset per se notum. Secundum et quartum habent infinitas per se notas, quibus ingerunt alias ex pluribus sensibus.