IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Vivum Christus meruerit omnibus nobis gratiam, et gloriam, et remissionem culpae et poenae.
Alensis 3. part. quaest. 61. membr. 4. art. 2. D. Thom. 3. part. quaest. 19. art. 3. et quaest. 48. art. 2. et hic quaest. 1. art. 5. D. Bonarent. art. 1. quaest. 1. 3. 4. et dist. 18. art. 2. quaest. 3. Richard. ib. art. 2. quaest. 4. et hic art. 1. per totum. Capreol. dist. 18. quaest. unio. art. 3. Suarez 3. part. tom. 1. dist 41. sect. 1. et 3. Vasquez 3. part. dist. 77. Driedo de capt. tract. i.cap. 2. part. 3. Richard. art. 6. sig. Iterum objicitur. Henric. quodlib. 5. quaest. 10.
Circa secundum, quod pertinet ad distinctionem decimam nonam, ubi quaeritur : Utrum Christus meruerit omnibus nobis gratiam et gloriam, et remissionem culpae et poenae, etc. arguitur quod non, quia praemium excedit meritum, et meritum ordinatur ad praemium, sicut ad finem sed praemium omnium aliorum non excedit meritum Christi igitur meritum Christi non ordinatur ad illud sicut ad finem, cum sit nobilius quam illud praemium ; ergo.
Praeterea, meritum Christi fuit quoddam bonum finitum, cum fuerit ejus secundum naturam humanam ; sed peccatum aliorum fuit infinitum malum, quia tanta offensa, et peccatum, quantus est ille qui offenditur, sive contra quem peccatur, vel a quo per ipsum separatur, ille est infinitus, scilicet Deus ; igitur cum finitum non sit proportionatum infinito, nullum meritum Christi potuit mereri deletionem offensae.
Praeterea per idem potest probari, quod non meruit deletionem poenae pro reatu infinito aliorum, quia poena, quae debetur illi peccato, est infinita, et meritum Christi finitum ; ergo.
Praeterea, de possibili possunt esse homines infiniti, si mundus et generatio semper duraret, et quilibet natus de Adam contraheret originale peccatum ; igitur foret tunc in mundo, in post sumendo, infinita culpa ; igitur cum meritum Christi fuerit finitum, non suffecisset pro remissione offensae, et collatione gratiae et gloriae omnium.
Praeterea, si suffecisset ad merendum omnibus gratiam et gloriam, omnibus conferretur gratia et gloria ; quod falsum est, quia multi sunt vocati, pauci vero electi, quia paucus est numerus fidelium, nec omnes fideles, vel baptizati salvantur.
Contra, Leo Papa in sermone de Nativitate : Sicut a reatu nullum liberum reperit, sic liberandis omnibus venit.