CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Probat efficaciter contra Henricum dari certitudinem quoad principia et conclusiones ex eis illatas, etiamsi sensus omnes deciperentur, et ostendit clare quomodo.
Quantum (a) ad secundum articulum, ut in nullis cognoscibilibus locum habeat error Academicorum, videndum est qualiter de tribus cognoscibilibus praedictis, scilicet de principiis per se notis et de conclusionibus.
Secundo de cognitis per experientiam.
Tertio de actibus nostris, an possit naturaliter haberi certitudo infallibilis.
Quantum ad certitudinem de principiis dico sic, quod termini principiorum per se notorum talem habent identitatem, ut alter evidenter necessario alterum includat, et ideo intellectus componens illos terminos exquo apprehendit eos, habet apud se necessariam causam conformitatis illius actus ad ipsos terminos, quorum est compositio, et etiam causam evidentem illius conformitatis, et ideo necessario patet sibi conformitas illa, cujus causam necessariam et evidentem apprehendit in terminis: igitur non potest esse in intellectu apprehensio terminorum et compositio eorum, quin stet conformitas illius compositionis ad terminos, sicut non potest stare albedo et albedo, quin stet similitudo. Haec autem conformitas compositionis ad terminos est veritas compositionis; ergo non potest stare compositio talium terminorum quin sit vera, et ita non potest stare perceptio illius compositionis et perceptio terminorum, quin stet perceptio conformitatis compositionis ad terminos , et ita perceptio veritatis, quia prima percepta evidenter includunt perceptionem illius veritatis.
Confirmatur (b) ratio ista per simile,per Philosophum 4. Mel. ubi vult quod oppositum primi principii, scilicet hujusmodi, impossibile est idem esse et non esse, non potest venire in intellectu alicujus, quia tunc essent opiniones contrariae simul in mente: quod utique verum cst de opinionibus contrariis, id est, repugnantibus formaliter,
quia opinio opinans esse de aliquo, et opinio opinans non esse de eodem, sunt formaliter repugnantes. Ita arguam in proposito repugnantiam aliquam intellectionum in mente, licet non formalem: si enim stat in intellectu notitia totius et partis, et compositio eorum, cum ista includant (sicut causa necessaria) conformitatem compositionis ad terminos , si stat in intellectu haec opinio, quod ista compositio sib falsa, stabunt notitiae repugnantes non formaliter, sed notitia una stabit cum alia, et tamen una erit causa necessaria oppositae notitiae ad illam, quod est impossibile. Sicut enim impossibile est album et nigrum stare simul , quia sunt contraria formaliter, ita impossibile est simul stare album, et illud quod est praecisa causa nigredinis, ita necessaria quod non potest esse sine ea absque contradictione. Habita evidentia vel certitudine de principiis primis, patet quomodo habetur de conclusionibus illatis ex eis, propter evidentiam formae Syllogismi perfecti, cum certitudo conclusionis tantummodo dependeat ex certitudine principiorum et ex evidentia illationis. Sed numquid (c) in ista notitia principiorum et conclusionumnon errabit intellectus, si sensus decipiantur omnes circa terminos ? Respondeo, quod quantum ad istam notitiam , intellectus non habet sensus pro causa, sed tantum pro occasione, quia intellectus non potest habere notitiam simplicium nisi acceptam a sensi bus, illa tamen accepta potest simplicia virtute sua componere, et si ex ratione talium simplicium sit complexio evidenter vera, intellectus virtute propria et terminorum assent'et illi complexioni, non virtute sensus a quo accipit terminos exterius. Exemplum, si ratio totius et ratio majoritatis accipiantur a sensu, et intellectus componat istam :omne totum est majus sua parte, intelle ctus virtute sui et istorum terminorum assentiet indubitanter isti complexioni, et non tantum quia vidit ternrnos conjunctos in re, sicut assentit isti, Socrates est albus, quia vidit terminos in re uniri. Imo dico, quod si omnes sensus essent falsi, a quibus accipiuntur tales termini , vel quod plus est ad deceptionem, aliqui sensus essent falsi et aliqui sensus veri ; intellectus circa talia principia non deciperetur, quia semper haberet apud se terminos, qui essent causa veritatis, utpote si alicui caeco nato essent impressae miraculose in somniis species albedinis et nigredinis, et illa remanerent post in vigilia: intellectus abstrahens ab eis compone ret istam, album non est nigrum, et circa istam non deciperetur intellectus, licet termini accipiantur a sensu errante, quia ratio formalis terminorum ad quam deventum est, est necessaria causa veritatis hujus negativae.