QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Multitudo est quasi genus ad numerum, quia invenitur in rebus quantis et aliis. Non est proprie genus, quia est transcendens. An vero sit numerus proprie intra quantita tem, non est quaestio rei, sed vocis. Scotus in hunc textum ait esse, impugnans expositionem D. Thomae, in quam tamen tandem consentire videtur, quod etiam hic habet secundum mentem Philosophi.
Dicendum, quod multitudo absoluta est in plus quam numerus. Sicut enim unum. absolute acceptum est in plus quam unum, quod est principium numeri: sic multitudo absolute accepta est in plus quam multitudo, quae est numerus. Unde sicut unum secundum numerum addit super unum absolute acceptum ratione mensurae, vel aliquid tale determinans ipsum ad genus quantitatis ; sic multum, quod est numerus addit super multum absolutum ratione mensurati, vel aliquid tale determinans ipsum ad genus quantitatis. Unde multitudo absoluta non requirit nisi entia divisa et mensurata, et ideo multitudo est in plus quam numerus.
Praeterea Mathematica non sunt separata a sensibilibus secundum esse, sed secundum rationem solum, numerus est res mathematica ; igitur non habet esse extra sensibilia : sed in non sensibilibus est multitudo: ergo etc.
Illud probari potest per easdem rationes, per quas probatum fuit lib.4.Videlib.4. Met. q.2. quod unum quod est principium numeri, non convertitur cum ente, tamen licet multitudo sit in plus quam numerus, non tamen est genus ejus, sicut nec ens aut unum, sunt genera, et ideo dicit quod est quasi genus.
Ad primum argumentum, cum dicitur quod ratio numeri est multitudo mensurata uno, dicendum quod omnis multitudo mensurata per unum determinatum ad genus Quantitatis, est numerus, sed non omnis multitudo est talis.
Ad secundum dicendum, quodnon sunt eaedem species numeri et multe tudinis, nisi aequivoce; sic sicut enim unum est aequivocum ad unum absolutum et ad unum principium numeri, sic multum ad multum absolutum, et ad multum quod est numerus, sic binarius aequivoce est species multitudinis, quae est numerus.
Ad tertium dicendum, quod ubi sunt entia divisa et mensurabilia per unum determinatum ad quantitatem, ibi est numerus. Sed hoc non convenit invenire ubicumque entia sunt divisa, quia non omnia entia proprie sunt mensurabilia per tale unum, nec proprie sunt omnia entia divisa mensurabilia, quia ratio mensurae primo debetur Quantitati, secundum tamen analogiam derivatur ratio mensurae ad alia genera.
Omilia namque media in eodem sunt genere, et quorum sunt media. Text. 22.