IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Contra hunc modum dicendi. Hic Doctor principaliter intendit arguere contra duo dicta Thomae. Primo contra hoc quod dicit, quod meritum Christi fuit infinitum ; et secundo contra illud, quod dicit de efficacia meriti Christi. Quantum ad primum arguit, deducendo ad unum inconveniens, videlicet quod Verbum, volendo bonum circumscripta natura assumpta, potuit mereri ; et ratio stat in hoc, supponendo quod meritum Christi principaliter consistat in bono velle Christi, quo meruit, et acceptavit passionem pro omnibus, quantum ad sufficientiam, (ut ipsi dicunt) tunc arguitur sic : Si bonum velle Christi erat tantum acceptatum, quantum erat persona Verbi, tunc cum persona Verbi sit simpliciter infinita, et per consequens infinite accepta, quia Deus nihil acceptat, nisi quantum habet de acceptabilitate, sequitur quod bonum velle Christi fuit infinite acceptatum, et si sic sequitur quod in acceptabilitate non fuisset differentia inter velle proprium Verbi in se, et velle illius naturae in Verbo ; et ita Verbum volendo bonum, circumscripta natura assumpta potuit mereri, quia illud velle tantum fuit acceptatum, quantum ipsum Verbum ; sed Verbum fuit acceptatum infinitum, ergo et velle ipsius Verbi, et per consequens Verbum, tali velle, potuit mereri, et patet, quia si vellenaturae humanae, ut fuit elicitum a Verbo, fuit infinite acceptatum,quia Verbum fuit infinite acceptum, et per consequens ipsum velle fuit meritorium, ita velle ipsius Verbi, ex quo fuit infinite acceptatum ; ergo fuit meritorium, quod est inconveniens, imo ultra sequitur quod si velle naturae assumptae habuit illam infinitatem, propter quam fuit infinite acceptatum, quod Trinitas tantum diligeret velle naturae assumptae, sicut velle Verbi increati, quod nihil est dicere, quia hoc est ponere creatum habere tantam diligibilitatem, sicut increatum.
(b) Praeterea hujusmodi. Hic Doctor per hanc rationem deducit ad aliud inconveniens, scilicet quod si velle naturae assumptae cum relatione ad suppositum Verbi fuit formaliter infinitum, sequitur quod anima Christi potuit ita perfecte frui Deo, vel velle cum tali respectu, sicut Verbum suo velle proprio, patet, quia si illud velle fuit infinite acceptatum, sequiturquod fuerit bonum infinitum, et maxime secundum eos, qui volunt aliquid tantum posse acceptari, quantum bonum in se est ; ergo si velle naturae assumptae fuit infinite acceptatum, sequitur quod fuerit infinitum bonum, et per consequens tantum bonum, quantum velle Verbi in se, quod est impossibile.
(c) Praeterea per se principium illius velle sumptum cum omnibus respectibus ad Verbum est finitum, patet, quia tale velle fuit simpliciter a voluntate naturae assumptae, et non fuit a Verbo inquantum Verbum, quia Verbum, ut Verbum nullam propriam causalitatem habere potest, ut patuit in seeundo, dist. 1. quaest. 1. tota enim causalitas ad extra est communis tribus. Et posito etiam quod ipsum Verbum habeat specialem efficientiam super tale velle, adhuc sequitur propositum, quod illud velle non erit formaliter infinitum, supponendo quod illud velle fuerit etiam a natura assumpta. Tunc arguatur sic : impossibile est aliquod formaliter infinitum essentialiter dependere ab aliquibus causis non formaliter infinitis ; et posito quod una sit infinita, et alia finita, et illae sint essentialiter ordinatae,adhuc non poterit esse ab illis, quia tunc sequeretur quod infinitum formaliter possit dependere a causa formaliter finita, sicut est impossibile quod a Deo et a Sole simul producatur effectus formaliter infinitus, sic erit in proposito, imo nec aliquis effectus formaliter infinitus est causabilis, etiam a causa infinita. Si ergo tale velle non potuit esse formaliter infinitum, sequitur secundum eos, quod nec etiam potuit acceptari infinite, quia secundum eos praecise tantum est acceptatio, quantum bonum est.
(d) Praeterea, contra secundum. Hic Doctor improbat secundum dictum Thomae in hoc quod ipse vult, quod meritum Christi tantum valuit efficaciter ad gratiam et gloriam, secundum quod se disposuit ad ipsam ; et Doctor deducit eum ad hoc inconveniens, quia si requiritur talis dispositio, sequitur quod nulli meruerit efficaciter primam gratiam baptismalem, patet, quia ad illam communiter nulla est dispositio praecedens, ut patet de infantibus.
Dicit ergo Doctor quaerendo, an Christus tantum meruit quod habentes gratiam undecumque habeant, haberent etiam gloriam ex merito Christi, id est, quod meritum Christi tantum valuerit ad gloriam illis, qui prius gratiam habuerunt, et si hoc solum, igitur non meruit nobis primam gratiam baptismalem in novo
Testamento, nec gratiam datam in sacrificiis,ut in tempore legis naturae, ut patet a Doctore in A. d. 2. nec gratiam datam in Circuncisione, ut in lege Moysi, quod tamen falsum est, quia oportet quaerere unde illa gratia potuit venire nobis ; oportet igitur dicere quod meruit nobis gratiam primam quam conjuncti essemus sibi, et sic meruit ut non conjuncti conjungerentur sibi, et in hoc potissime consistebat meritum ; igitur non solum meruit ut conjuncti sibi ulterius cooperentur ei, et sic tandem glorificarentur, sed meruit unde non uniti unirentur etiam qui nunquam se disposuerunt, loquendo de dispositione per actum elicitum voluntatis, quam Thomas dicit esse necessariam tom respectu gratiae, quam gloriae ; unde magis meruit gratiam Baptismalem, et primam, quam quodcumque opus postea ex gratia. Dicitur prima gratia per comparationem ad secundam; secunda enim gratia datur post poenitentiam actualem ; prima autem gratia praecise datur in Baptismo.