12. Nos autem qualem Deum habemus? Audite quid sequatur. Cum enim dixisset,
Confundantur omnes qui adorant sculptilia
1245 Hic in excusis habetur,
addidit: quod merito abest a Mss. Quippe praemisso superius,
Cum enim dixisset, notantur duae istae priores partes hujus V\. 7; moxque ostenditur contra idololatras, ne se non lapides, sed numina colere
causarentur, subjuncta esse isthaec verba,
Adorate eum omnes Angeli ejus.
,
qui gloriantur in simulacris suis: ne existerent quasi reddentes rationem de simulacris, et dicerent, Non lapides, sed numina colimus; Quae numina colis? dic
mihi, daemonia colis, an spiritus bonos, quales sunt Angeli? Sunt enim Angeli sancti, et sunt spiritus maligni. Ego dico quia
in templis tuis non coluntur nisi spiritus maligni: qui sibi exigunt superbe sacrificium, et volunt se coli tanquam Deos,
maligni sunt, superbi sunt. Tales sunt etiam homines non boni, qui suam gloriam quaerunt, et Dei gloriam contemnunt. Homines
autem sanctos attendite, qui sunt similes Angelis. Cum inveneris hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere
et adorare pro Deo, prohibet te: non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Fecerunt
hoc apostoli sancti Paulus et Barnabas. Praedicabant verbum Dei in Lycaonia. Mirabilia cum fecissent Lycaoniae, cives ejusdem
regionis adduxerunt victimas, et voluerunt illis sacrificare, dicentes Barnabam Jovem, et Paulum Mercurium: illi non sunt
delectati. An forte ideo sibi immolari noluerunt, quia daemonibus se comparari exsecrati sunt? Non, sed quia honorem divinum
exhiberi hominibus horruerunt. Verba ipsorum indicant, non suspicamur. Sequitur enim lectio libri ejusdem, et dicit quomodo
moti sunt:
Tunc Paulus et Barnabas consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Viri
1246
fratres, quid facitis? Et nos homines sumus passibiles, similes vobis (Act. XIV, 13 et 14) . Intendite. Quomodo ergo homines boni prohibent eos qui illos voluerant colere tanquam deos, et volunt
potius ut Deus unus colatur, Deus unus adoretur, Deo uni sacrificium offeratur, non sibi: sic et omnes sancti Angeli
1246 Edd.,
sancti vel Angeli. Particula,
vel, abest a Mss.
, illius gloriam quaerunt, quem diligunt; ad ejus cultum, ad ejus adorationem, ad ejus contemplationem omnes quos diligunt
rapere et inflammare student; ipsum illis annuntiant, non se, quoniam Angeli sunt: et quia milites sunt, non norunt gloriam
quaerere nisi Imperatoris sui; si autem suam gloriam quaesierint, ut tyranni damnantur. Talis exstitit diabolus et daemonia,
id est angeli ejus: arrogavit sibi honorem divinum et omnibus daemoniis; et implevit templa Paganorum, et persuasit simulacra,
et persuasit illa sacrificia offerri sibi. Nonne melius erat ut Angelos sanctos, quam ut daemones colerent? Respondent: Non
colimus mala daemonia; Angelos quos dicitis, ipsos et nos colimus, virtutes Dei magni et ministeria Dei magni. Utinam ipsos
colere velletis: facile ab ipsis disceretis non illos colere. Audite angelum doctorem. Docebat quemdam discipulum Christi,
et ostendebat illi multa miracula in Apocalypsi Joannis: ille autem quodam sibi demonstrato miraculo visionis expavit, et
misit se ad pedes Angeli; et ille angelus qui non quaerebat nisi gloriam Domini sui,
Surge, quid facis? inquit,
illum adora; nam et ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10) . Quid ergo, fratres mei? Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro deo meo. Tunc
tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur, si non colantur;
sic Angeli indignantur, si pro Deo colantur. Sed ne forte dicat sibi cor infirmum, cor trepidum: Ergo si irascuntur daemonia
quia non coluntur, timeo offendere daemonia. Quid tibi facturus est vel princeps ipsorum diabolus? Si posset aliquid, nullus
nostrum remaneret. Nonne quotidie tanta in illum dicuntur ore Christianorum, et crescit seges Christianorum? Quando irasceris
nequissimo servo tuo, hoc nomen illi imponis: Satanas, diabole; hoc illi dicis. Fortasse in hoc erras, quia homini hoc dicis,
et immoderata ira raperis ad conviciandam imaginem Dei: et tamen hoc eligis quod ei dicas, quod valde detestaris. Si posset
ille, non se vindicaret? Sed non permittitur: et tantum facit, quantum permittitur. Nam et Job tentare voluit, et nonnisi
potestatem quaesivit (Job I, 11) ; et nihil faceret, nisi potestatem accepisset. Quare non ergo securus Deum adoras, quo
nolente nemo tibi nocet, et quo permittente emendaris, non everteris? Si enim placuerit Domino Deo tuo permittere ut aliquis
homo tibi noceat, aut aliquis spiritus tibi noceat; emendabit te, ut clames ad eum:
Emendans emendavit me Dominus, sed morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18) . Ergo,
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Adorate
1247
eum omnes Angeli ejus. Discant Pagani adorare Deum. Angelos volunt adorare; Angelos imitentur, et illum adorent qui ab Angelis adoratur.
Adorate eum omnes Angeli ejus. Adoret angelus ille qui missus est ad Cornelium; nam eum adorans, Cornelium misit ad Petrum (Act. X, 3, etc.) : adoret Christum
Dominum Petri
1247 Edd.,
nam eum adorans Cornelius misit ad Petrum, adorare Christum Dominum Petri, etc. Locum emendamus ad Mss.
, et ipse conservus Petri.
Adorate eum omnes Angeli ejus.