IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Incarnationem non fuisse tantum volitam ut medium ad salutem hominum,sed esse primum volitorum ad extra, de quo supra d. 7. q. 3. in illa q. Utrum Adamo non peccante Verbum incarnaretur ; ponit ordinem signorum praedestinationis de quo 1. d. 39. et 42. Resolvit passionem Christi efficaciter tantum oblatam esse pro iis, qui ante ipsam volitam, electi sunt ad gloriam ; etsi enim effectu detur gratia reprobis ex merito Christi, tamen, ut hic loquitur Doctor, non dicitur Christus meruisse reprobis efficaciter, quia non finaliter.
In ista quaestione (e) igitur ista tria sunt videnda. Primo, quomodo meruit quantum ad efficaciam. Seeundo, quantum ad sufficientiam,
aliter intelligendo vocabula ista. Tertio, quid meruit.
(f) Quantum ad primum, dico quod Incarnatio Christi non fuit occasionaliter praevisa, sed sicut finis immediate videbatur a Deo ab aeterno, ita Christus in natura humana, cum sit propinquior fini, caeteris prius praedestinabatur, loquendo de his, quae praedestinantur ; tunc iste (g) fuit ordo in praevisione divina ; primo enim Deus intellexit se sub ratione summi boni ; in secundo signo intellexit omnes alias creaturas ; in tertio (h), praedestinavit ad glor am et gratiam, et circa alios habuit actum negativum, non praedestinando ; in quarto (i) praevidit illos casuros in Adam ; in quinto (j), praeordinavit sive praevidit de remedio quomodo redimerentur per passionem Filii, ita quod Christus in carne (k), sicut et omnes electi, prius praevidebatur et praedestinabatur ad gratiam et gloriam, quam praevideretur passio Christi, ut medicina contra lapsum, sicut Medicus prius vult sanitatem hominis, quam ordinet de medicina ad sanandum. Sicut autem prius praedestinantur . (1) electi, quam passio Christi praevideatur, ut remedium contra lapsum eorum, ita tota Trinitas prius ordinavit praedestinatos et electos ad gratiam et gloriam finalem, quantum ad efficaciam, quam praeviderit Christi passionem tanquam medicinam acceptandam pro electis cadentibus in Adam prius praedestinatis ad gloriam finalem. Et sicut Verbum praevidit (m) passionem Patri offerendam pro praedestinatis et electis, et sic eam efficaciter obtulit in effectu, ita tota Trinitas pro eis passionem efficaciter acceptavit, et pro nullis aliis fuit efficaciter oblata, nec ab aeterno acceptata, et ideo tantum meruit eis primam gratiam ordinantem ad gloriam consummatam, hoc quantum ad efficaciam meriti.