QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Media sunt in eodem genere cum extremis quia transmutatio tantum est inter ea, quse sunt in eodem genere, et transmutans prius attingit medium quam extremum. Vide expositionem Scoti hic.
Dicendum, quod medium est in eodem genere cum extremis, quod patet ex ratione medii: Medium est in quod continue permutans prius pervenit quam in extremum, sed transmutatio non est ab uno genere in aliud genus, nisi per accidens: ex albo enim non fit figuratum nec dulce, nisi per accidens, sed omnis transmutatio est inter ea, quae sunt ejusdem generis. Cum ergo transmutatio sit prius ab extremo in medium, et deinde a medio in alterum extremum, medium semper est in eodem genere cum extremis.
Ad primum argumentum dicendum, quod Philosophus dicit in Praedicamentis, bonum et malum esse genera aliorum, secundum opinionem Pythagorae, et consuetudo est Philosophi in litigantibus exemplificare secundum communem opinionem hominum, qui tunc fuerunt.
Vel aliter potest dici, quod quia Philosophus dicit, in decimo, text 15. quod habitus et privatio sunt prima contrarietas, eo quod inter omnia contraria unum est privatio alterius, et imperfectum respectu boni, cujus est privatio, quoddam malum est: ideo dicit Philosophus, quod bonum et malum sunt genera, non quorumcumque, sed contrariorum ; non tamen quia vere sunt genera, sed quia communiora sunt quam contraria.
Ad secundum dicendum, quod magnum et parvum possunt accipi quantum ad propositum, aut secundum quod magnum importat quantitatem excedentem, et paruum quantitatem excessam, et sic pertinere possunt ad genus relationis, et sic aequale est medium inter magnum et parvum, inquantum hoc est majus, illud minus. Vel considerari possunt inquantum important magnitudinem et parvitatem absolute, et sic pertinent ad genus quantitatis, et sic aequalenon est medium inter magnum et paruum. Vel possunt tertio modo considerari secundum quod conveniunt alicui speciei naturali; et sic magnum ei parvum sunt contraria, quia cujuslibet rei determinata est ratio magnitudinis et parvitatis, et sic aequale est medium inter ipsa. Duobus .primis modis non sunt proprie contraria, nec per consequens medium habent.
Ad tertium dicendum, quod in omni medio est negatio utriusque extremi, quanquam tamen ita quod negationes extremorum cadunt super aliquid unum determinatum, tunc facile est medium nominare uno nomine: et sic cadunt negationes hujus, quod est majus, et ejus, quod est minus super aliquid, quod unam et eamdem quantitatem habet et nominatur aequale. Quanquam vero negationes extremorum, non cadunt super unum determinatum, sed super plura, et tunc medium nominatur: aut pluribus nominibus, sicut medium inter album et nigrum, fuscum, pallidum, etc. aut medium ipsius manet innominatum, et sicut inter bonum et malum est medium, quod nec est bonum, nec malum. Unde ad formam argumenti deducitur, quod negatio inquantum negatio est, non est in genere. Negatio tamen, quae facit medium, fundatur in aliqua natura, vel super aliquam naturam mediam inter extrema unius distantiae. Alioquin duae negationes non facerent medium unum, quia nec est homo, nec lapis ; non habet rationem medii alicujus, quia non fundatur in aliquo inter ista duo, tanquam extrema ejusdem substantiae. Unde quod nec est bonum, nec malum, dicitur medium, non ratione negationis, sed ratione naturae subjectae istis negationibus.
Oppositorum vero contradictionis medium non est, etc. Text. 22.