In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Infert corollaria illa concomitanter poni sub speciebus, quae non sunt de substantia primi significati, scilicet corporis vel sanguinis, talia tamen sunt, ut sine eis modus naturalis primi signati esse nequeat. Ponit alium dicendi modum, quod forma etiam absoluta potest esse praesens corpori in uno ubi, et non in altero ; pro quo subtiles adducit rationes, contra quas tria objicit, et tandem nihil resolvit, sed dubius manet, in quo favere videtur illi opinioni, quae dicit, hominem posse mori in uno ubi, et vivere in altero. Sed standum est iis quae dixit q. 2. n. 13. scilicet formas absolutas non variari ad variationem ubi, quod etiam expresse tenet infra q. 6. num. 9. et quae ibi dicit faciunt ad explicationem hujus litterae. Vide Pitigian. hic. art. 6. qui tamen non videtur attingere sensum Doctoris.
Ex (a) ista solutione apparet, quid est in Eucharistia primo ut significatum et contentum, et quid est ibi non primo, sed concomitanter, quia illud, sine quo primum signatum non haberet esse modo naturali. (b) Et etiam posset dici, quod non est necesse, posita existentia corporis Christi hic et ibi, quod illa quae insunt corpori sub una existentia, insint sibi sub alia, loquendo etiam de formis absolutis. Nec tamen sequitur contradictio, scilicet quod sit quantum et non quantum;imo est quantum hic, sed non quantitate, quae sit hic, sed quantitate, quae est in coelo.
Pro hoc est ratio talis : Quaecumque contingenter conjunguntur inter se et eidem tertio, potest unum illorum convenire illi tertio, absque hoc quod aliud conveniat eidem; sed praesentia substantiae hie, et praesentia quantitatis ejus contingenter conjunguntur, et inter se et respectu tertii, quod est corpus quantum; ergo potest corpus manere quantum posita una praesentia sine alia. Major videtur plana, quia non est ratio inseparabilitatis eorum ex parte eorum inter se, cum contingenter conjungatur, nec ex parte tertii, quia contingenter conjunguntur illi tertio. Minor probatur, patet enim quod praesentia substantiae corporis, et praesentia quantitatis ejus, est alia et alia, et neutra simpliciter includit alteram, quia neutra est de per se essentia alterius, nec per se causa ejus; ergo contingenter conjunguntur inter se.
Probo etiam secundam partem minoris, scilicet quod contingenter se habent ad hoc tertium, quod est corpus esse quantum, quia forma absoluta prius naturaliter perficit suum perfectibile, quam hujusmodi perfectibile vel ipsa forma habeat respectum extrinsecus advenientem, et istud esset evidentius si argueretur de corpore et anima. Nam conjunctio animae ad corpus requiritur ad existentiam substantiae iompositae; illa autem substantia composita prius est naturaliter quocumque respectu extrinsecus adveniente ; ergo substantia composita vel quanta, seu corpus animatum, non habet hanc praesentiam vel illam, et hoc ad aliquid extrinsecum ab istis, nisi contingenter sibi advenienter, et sicut posterius naturaliter.
Ex hoc breviter posset sic argui, quod potest esse sine aliquibus conjunctis, quorum conjunctio est contingens, potest esse sine altero illorum praecise; corpus animatum vel substantia quanta potest esse sine duabus illis praesentiis, scilicet, praesentia hujus partis speciei Eucharistiae, et praesentia illius partis; et illae duae praesentiae contingenter conjunguntur, quia neutra est per se causa alterius: ergo et substantia quanta, vel corpus animatum potest esse cum una praesentia sine alia: et tunc nihil aliud esset, nisi quod quantitas informaret suum perfectibile, sed non haberet duplicem praesentiam sicut habet suum perfectibile, et ita suum perfectibile est quantum utrobique, sed non quantitate praesente utrobique.
(e) Contra, ubicumque corpus est quantum, habet ibi illud quod est formale principium essendi quantum, sed non habet ibi illud, nisi illud sit ibi praesens; ergo, etc. Item, quale est aliquid hic, tale esset circumscripto per possibile vel impossibile omni alio esse; sed si circumscriberetur quantitas sub esse naturali, corpus istud non esset quantum ; ergo ipsum ut hic non est quantum. Item, res Eucharistiae posset ibi veraciter contineri, absque hoc quod haberet alicubi esse modo naturali. Patet ex primo argumento hujus solutionis: sed si nusquam alibi esset, sola res hic contenta esset substantia; ergo ipsa non est quanta: et qualis tunc esset secundum formam absolutam, talis est nunc ; ergo, etc. Ad rationem illam in contrarium de contingenti conjunctione praesentiarum inter se et eidem tertio composito ex partibus absolutis, responsionem quaere.