CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod amicitia cognata et s AdminBookmark sepa-
rantur a politica, et ideo alia accidentia habent ab ipsa. Amicitiam autem cognatam et AdminBookmark
separabit et dividet aliquis subtiliter inspiciens a politicis amicitiis. Quamvis enim ea amicitia quae contribuhim est, et ea quae est connavigantium, vel concivium: et aliae quaecumque tales sunt, assimilentur communicativis amicitiis secundum medietatem geometricam vel arithmeticam, et sic politicae esse videantur, eo quod tales videntur esse secundum quamdam confessionem quae fit inter amicos (confessionem autem vocamus, quod pacti quamdam habet virtututem : propter quod politicus judicat de eis), tamen speciale quiddam habent super politicam, ratione cujus quaedam conveniunt istis amicitiis, quae politicae non conveniunt. Et inter has etiam ordinatur amicitia comperegrmantium, cui ratione comperegrinationis aliquid convenit, quod non convenit politicae. Talis autem cognata amicitia et AdminBookmark quan- tum ad ea quae sibi propria sunt, a nobis hic determinanda est., maxime propter parentelam et matrimonialem amicitias.
Dicimus igitur quod cognata amicitia multifaria est. Est enim parentum ad na-
tos, et fratrum ad invicem, et nepotum et sic deinceps aliorum, inter quos similis cognatio esse videtur, et simile amicitiae vinculum. Sed tamen sicut pater totius cognationis principium est, ita omnis talis amicitia dependet a paterna. Parentes enim quidem filios diligunt ut suiipsorum aliquid existentes. Filii autem non. hoc modo diligunt parentes, sed diligunt parentes et seipsos ut aliquid unum existentes, quod ab illis est, et ab ipsis unum est. Semen enim patris in virtute cordis, cujus virtus universalis est, virtute totum est quod pater est. Propter quod Plato dixit, semen patris esse parvum animal et parvum hominem. Aristoteles autem quia potestate et non actu est, dixit aliquid patris esse, et non patrem vel hominem. Quando tamen potestate totum est quod filius est, et idem est id quod est in potestate et id quod est in actu, quamvis esse non sit idem : et propter hoc etiam filius dicitur esse aliquid patris. Quia autem idem semen non est potestate pater, sed filius, propter hoc filius non potest diligere patrem ut aliquid sui existentem, sed diligit eum ut aliquid existens ab illo. Totum enim quod est filius, a patre est, non tantum effective, sed secundum totum constitutum ex forma et materia : hoc enim totum patris est. Propter quod sequitur patrem plus diligere filium quam e converso : quia pater sui aliquid habet in filio, filius autem in patre videtur.
Hoc autem et alia ratione probatur. Parentes enim magis et melius sciunt natos qui sunt ex ipsis, quam geniti sciant quod sunt ex parentibus. Hoc autem dicunt quidam quod ex hoc contingit, quod non proprie filii sunt nisi ex legali procreati matrimonio. In tali enim natura nec uxor fraudat virum, nec vir uxorem, statim sciunt parentes natos esse filios scilicet : propter quod lege sancitum est, quod " Pater est quem nuptiae demonstrant. " E contra autem filii non statim sciunt quod nati sunt talium parentum : quinimo ex fide dicentium hoc credunt :
et sic non habent aequalem scientiam quod sint parentes eorum, qualem habent parentes quod isti sint nati eorum. Propter quod sequitur, quod fortior est dilectio parentum in filios quam e converso. Et quamvis hoc moraliter dici possit, tamen hic est alia subtilitas. Pater enim id quod suum est, et in sui aliquid est per rationem generationis, accrescit semper esse suum usque ad ultimam perfectionem. Conformat enim idem quod patris est, non tantum guttam foeminae in matrice, ut de potentia hominem faciat actu hominem : sed postea omnia format, de puero faciens vitum perfectum. Propter quod duas rationes distinguit Aristoteles, scilicet de potentia hominis in hominem, et de puero in virum. Et hoc pater scit, quod tanta bona ministrat per rationem activae generationis. Nihil autem talium potest scire natus per rationem passivae generationis respectu patris : et ideo in tanto bono redamare non potest : sed hoc quod potest, rependit, reverentiam scilicet.
Adhuc autem magis approximatur pater filio quam filius patri. Genito enim magis approximat id quod est a quo genitum est, hoc est, pater, quam factum sive genitum approximet generanti sive facienti. Quod enim ex aliquo est, propinquum quidem est ei a quo est, sicut dcns mandibulas, vel capillus capiti, vel aliquod quodcumque propinquum est ei quod habet ipsum, ita quod in ipso formatur et nascitur ex ipso. Pius tamen approximat generans genito, quam genitum generanti. Generans enim approximat aliquid sui habens in genito. Generanti autem quod dicitur esse id a quo genitum est, genitum per aliquid sui nihil approximat : et si approximare dicitur per hoc scilicet quod ab ipso est, tamen multo minus approximat. Sicut et mandibula plus approximat denti, quam deus mandibulae : et caput plus approximat capillo, quam capillus capiti, in his enim conveniens exemplum
est : quia utrumque distinguitur ab eo a quo est, cum transformetur in ipso,ct sit ab ipso. Deus autem de humido nutrimentali formatur in mandibula : et ideo recrescit aliquoties et crescit continuo redivimus. Mandibula autem de humido radicali formatur a formativa : et ideo non recrescit amputata. Similiter capillus de fumo nutrimenti crescit in capite et de capite. Et similiter natus non nisi in parente et de parente. Et ideo extrema sunt convenientia. Ex quo sequitur parentem propinquiorem esse nato, quam natum parenti. Et iterum patrem parentem propinquiorem esse quam matrem, sicut formans propinquius est formato quam amabile.
Hoc etiam multitudine temporis accipitur. Parentes enim confestim natos diligunt : affectus enim in eos transponitur cum natura. Nati autem non statim diligunt parentes, sed procedente tempore, cum intellectum sive sensum accipiunt boni parentalis. Ex his autem ulterius manifestum est propter quam causam matres magis amant natos quam patres. Diutius enim clausos retinent et multum ministrant sanguinis in formatione : et jam formatis et natis ministrant lactis alimenta. Pater autem confestim semen dat formationis, et ulterius ad esse non ministrat. Ferventius ergo diligit mater,pater autem constantius. Constat enim in uno quod patris est. In multis autem fluit quod matris est. Uterque ergo magis diligit et pater et mater. Parentes enim filios diligunt ut seipsos. Filii enim qui ex ipsis nati sunt velut alteri ipsi Alteri autem dico propter separari. Si enim non separarentur, procul dubio non essent alteri, sed ipsi parentes. Filii autem diligunt parentes ut ab illis nati, ut diximus. Haec igitur est parentalis amicitia. Haec amicitia in primo gradu est amicitia fratrum ad invicem. Inter filium enim et patrem non est gradus, sicut inter patrem et se alterum gradus nullus est.
Fratres igitur diligunt se ad invicem, sicut hi quorum nasci et generari ex eisdem est.Identitas enim fratrum ad illa parentalia, ex quibus sunt fratres, unum et idem esse ad invicem. Quae enim uni, et eidem sunt quodam modo, haec etiam ad invicem sunt eadem per aliquem modum. Quod probatur per proverbium. Dicitur enim, quod ((fratres sunt unus et idem sanguis, et una et eadem radix. : " et alia talia multa dicuntur. Sanguis enim et radix unum et idem aliqualiter sunt et in divisis. Quamvis enim numero non idem sint, forma tamen et substantia originis idem sunt : et in quantum non idem sunt, gradus est inter eos, in quantum uno solo removentur a radice ; scilicet quod neuter fratrum in altero aliquid sui habet, sed in utroque unus sanguis est parentalis fratrum.
Postea multum confortat et magnum aliquid confert ei ad vinculum amicitiae, quod connutriti sunt, et quod in communi secundum unam sunt aetatem : non, quidem aetatem temporis, sed sicut dicimus unam aetatem, quae eodem indiget paedagogo. Junior enim et senior fratrum quamdiu filius familias est, quantum ad hoc unius aetatis est. Diligit enim coaetaneus coaetaneum per hoc quod coaetaneus est: et AdminBookmark diligit, eo
quod unius moris sint. Et propter quod fraterna amicitia assimilatur AdminBookmark Unius enim moris sunt, qui unius paedagogi instituuntur disciplina : et unius aetatis, quia nullus proprie sufficit regimini. Nepotes autem et reliqui deinceps cognati pronepotum et abnepotum et subn epotum approximantur ad invicem, ex his quae sunt parentum et fratrum, omnes isti conjunguntur et communicant in hoc quod ab eisdem sunt secundum radicem. Fiunt tamen quidam eorum proximiores : alii autem magis alieni et longinquiores in hoc quod prope est vel longe qui. praedux vel stipes dicitur esse parentelae. Pluribus enim gradibus distantes, alieni magis sunt, pau- cioribus autem distantes, magis propinqui.
Quot autem gradus sint vinculum consanguinitatis dissolventes, lege determinandum est. Si tamen simile sumatur ad ea quae fiunt in homine uno, in quinto dissolvitur. Quia semen ex quo fit generatio, quatuor digestionibus membris corporis determinatur. Consanguinitas autem sicut corpus hominis est, in qua stipes sive praedux est sicut cor. Caeteri autem sicut membra caetera a corde. Primum autem quod oritur a corde secundum Peripateticorum sententiam, vena est. Secundum autem venae divisio ad determinatam partem. Tertium vero determinatio venae ad membrum quod accipit nutrimenti beneficium. Prima ergo digestio, ut dicit Aristoteles sub medio thalamo cordis est : et ex hoc accipit nutrimentum, formam, et motum, qui proprius motus nutrimenti est hic quo tendit ad corpus quod nutritur, et ad membrum sicut ad propositum suum locum, sicut ferrum movetur ad. magnetem. In vena vero determinatur haec forma et dirigitur ad tendendum sive vel deorsum, vel in dextrum, vel in sinistrum, vel ante, vel retro, secundum tres diametros ad angulum rectum quo nutrimentum movetur et in toto corpore. In subdivisione autem venae motum accipit ad unum situm, quicumque est ille, in quo scilicet membrum est in quo nutriri debet. A membro autem accipit ad membrum quod nutritur et non ad aliud assimilationem : et si dirigatur ulterius, extra corporis similitudinem dirigeretur. Et quia parentela est sicut corpus, in qua stipes cor est, alii autem sicut membra : propter hoc lator legis dixit quod in quatuor gradibus attenditur consanguinitas, et in quinto dissolvitur. Quod autem quidam dicunt unam esse digestionem in stomacho, et unam in hepate, non ad hanc sententiam pertinet determinare.