QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Medium proprie est inter contraria, et non inter ulla alia opposita; probat clare inductive, in privative, relative, et contradictorie oppositis. Vide eum in hunc textum.
Dicendum, quod medium proprie contrariorum est, cujus ratio est, nam medium solum est inter opposita, quod patet per definitionem medii. Medium enim est, in quod prius pervenit transmutatio quam in exlre- I mimi, sed omnis transmutatio est inter opposita; ergo medium solum est inter opposita, sed non inter contradictoria, quia de quolibet est affirmatio vel negatio. Unde contradictio est oppositum, cujus non est medium secundum se. Similiter inter relativa, universaliter non est medium, quia quaedam non sunt in eodem genere, ut scientia et scibile et medium est inter ea, quod est ejusdem generis. Imo si inter aliqua relativa sit medium, ista sunt ut contradictio, et ut ex aequo ad invicem. Relativa privativa etiam ad subjectum proprium comparata, immediata sunt, quia omne animal aut est caecum, aut est videns, et hoc quando natum est videre; quia tamen privatio varie potest contingere, quia aliquid dicitur privatum, ex eo quod nullo modo habitum habet: et aliquid dicitur privatum eo quod non habet, quando, aut in qua parte natum est habere, et ideo inter quaedam privativa est medium, et inter quaedam non. Puer non dicitur malus, nec bonus, eo quod aetatem non habet, in qua natus est dici bonus vel malus, et hoc secundum virtutes morales, sed cum ad aetatem pervenerit, dicitur bonus vel malus. Similiter aliqua privatio determinat sibi subjectum, et aliqua non, virtus enim politica determinat sibi pro subjecto hominem civilem; et ideo qui non est civilis, nec potest dici bonus vel malus, quia homo agrestis in hoc sensu, nec est bonus, neque malus: unde inter talia privativa convenit sic dare medium. Quaedam etiam privativa determinant sibi subjectum, et non requirunt sibi aliquam circumstantiam, neque aetatem, nec quando, sicut par et impar, et inter talia non est medium. Sed dictum est supra, quaestione 11. quod omnis contrarietas est privatio, et prima contrarietas habitus et privatio, et ideo non excludit, quin inter sola contraria proprie sit medium: quia ubicumque inter aliqua sive privativa, sive relativa sit medium, habet rationem contrariorum, propter quod dicit Philosophus, quod solum inter contraria est medium.
Ad primum dicendum, quod illud quod transmutatur, dum transmutatur, nec est in termino a quo, nec in termino ad quem, quia omnis transmutatio est successiva et divisibilis, ut dicitur 6. Physicorum, cap. 6. Illa tamen successio vel divisio, non est in transmutatione nisi termini transmutationis suscipiant magis et minus. Si termini transmutationis non suscipiunt magis et minus inquantum hujusmodi, habent tamen dispositiones contrarias communicantes, quae suscipiunt magis et minus, et pro illis dispositionibus verificatur propositio Philosophi, scilicet quod illud quod transmutatur, nec est in termino a quo, nec in termino ad quem simpliciter, sed est in medio. Unde proprie non potest dici, quod aliquid transmutatur de contradictorio in contradictorium, ut de non igne in ignem secundum se, sed hoc solum verificatur propter dispositiones adjunctas. Unde cum illud, quod est non ignis, sicut aer, transmutatur secundum suas dispositiones, non dicimus quod aliquid transmutatur de non igne in ignem, semper tamen est non ignis usque ad ultimum, et ideo illud quod dicitur, quod non est in termino a quo, etc. habet intelligi de dispositionibus adjunctis.
Ad secundum dicendum, quod transit ab extremo in extremum prius pervenit ad medium, non nisi . inter ea quae sunt divisibilia, et successive possunt acquiri. Et cum dicitur, quod transmutatio potest fieri a privatione ad habitum, vel inter relativa, dicendum quod hoc convenit inquantum sunt contraria, vel inquantum contrariis adjunguntur, unde in relatione non est motus, sed in eo circa aliquid dicitur relative. Non enim cadit motus circa similitudinem, sed circa album vel nigrum, penes quem attenditur similitudo. Unde ad argumentum, quodsi inter privativa vel relativa sit medium, hoc est ut participant rationem contrariorum.
Ad aliud dicendum, quod esse si mul, non est non habere medium convertibiliter, quia non habere medium est in plus quam esse simul, ideo fallacia consequentis est in arguendo. Unde illa sunt simul, quae sunt in eodem termino vel eodem loco, et non quorum non est medium.
Media contrariorum necesse est componi ex his contrariis. Text. 23.