QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Medium componitur ex extremis, non ut ex materia et forma, nec ut ex partibus diversis, sed quia participat virtutem utriusque sub quadam remissione, qua ratione elementa dicuntur manere in mixto. Vide Doctorem 2. distinct. 15. quaestione unica.
Dicendum, quod omnia media tam species quam differentiae componuntur ex contrariis primis, quia illud, quod dicit magis et minus respectu duorum, habet aliquid utriusque: sed medium inter duo extrema dicitur magis et minus respectu utriusque ; igitur, etc. Si enim aliquid transmutatur de albo in nigrum, cum perventum est ad medium, est minus nigrum quam simpliciter nigrum, et est minus album quam simpliciter album. Similiter, est magis nigrum quam simpliciter album, et magis album quam nigrum simpliciter; aliquid ergo habet medium utriusque extremi. Sed intelligendum est. quod sicut in genere mixti formae substantiales vel miscibilia corrumpuntur quantum ad formas substantiales: et inducitur una forma habens virtutem confusam participantem aliquid de virtute cujulibet miscibilis, sic est de actibus extremis et mediis: quod si calidum et frigidum approximentur ad invicem, similiter humidum,et sic cum ad generationem mixti, corruptis miscibilibus, corrumpuntur istae qualitates: et sic una qualitas confusa habens virtutem extremorum, sicut tepiditas habet virtutem calidi et frigidi, et pallidum albi et nigri. Unde intelligendum, quod medium non est compositum ex extremis. tanquam ex materia et forma, vel sicut ex diversis partibus; sed pro eo dicitur compositum, quod participat virtutem utriusque sub quadam remissione, et sic est de speciebus, sic est de differentiis; sicut enim se habet pallidum ad album et nigrum, sic differentia constitutiva pallidi se habet ad differentias albi et nigri.
Ad primum dicendum, quod medium non dicitur compositum ex extremis, sicut ex materia et forma, sed quia virtutem habet extremorum. Unde ex hoc non sequitur, quod medium habeat materiam ex qua, quia in his, quae habent talem materiam, materia manet, et est ibi in composito.
Ad secundum dicendum, quod extrema sunt in medio in potentia, aliter tamen quam in materia. Unde sicut materia distracta est. ab omni forma et privatione, sic distracta est a virtute formae; sed hoc non convenit de medio, et propter hoc Philosophus primo de generatione, text. 84. ut det diversos modos essendi miscibilium in mixto, et formarum in materia, dicit, quod miscibilia non sunt in mixto, nec actu, nec potentia, sed virtute.
Contrarietas igitur erit haec, palam autem et ex inductione, omnia enim dividuntur oppositis. Text. 24.