CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter et quibus modis fiant actiones in hac amicitia, ?
Videtur autem quemadmodum justum duplex quod est directivum distributionis vel communicationis, ita et haec amicitia duplex, esse. Justorum enim talium unum quidem est non scriptum, quando scilicet circumscriptio non fit de pacto quod est inter taliter communicantes vel convenientes. Aliquid est secundum legis modum., scilicet quando pactum fit inter convenientes, et conscriptio fit pacti per chartam quae instrumentum a quibusdam vocatur per manum publicae personae, quae tabeliio est, vel judiciorum, quo scripto uterque arctatur et dirigitur ad. solvendum. Sic igitur dupliciter est utile quod in tali solvitur amicitia. Talis enim conventio aliquando moralis est sive consuetudinalis sola consuetudine firmata, ut scilicet uterque alteri secundum consuetudinem communicet. Aliquando autem legalis esse videtur, quando scilicet pacta expresse fiunt, et haec scripto confirmantur et commendantur, et haec scripta per modum legis utrumque ligant ad alterum, ut per modum scriptum uterque communicet alteri. Accusationes igitur quae in talibus fiunt, tunc maxime fiunt cum non commutant vel communicant secundum eumdem modum, aut consuetudinem, aut qui scriptus est in instrumentis : et tunc amicitiae dissol- vuntur. Legalis autem duplex est : pactum enim est per modum legis obligans : et haec aliquando est in dictis solis, scilicet quando conventiones verbis firmantur : et haec talis communicatio est omnino venalis, quasi nihil habens amicitiae. Venalem autem dicimus, quae quasi de manu in manum : et haec aliquando in scripto firmatur, et in tali nihil fit pro amico ut amicus est, sed totum est per mutuum propriae utilitatis.
Aliquando autem liberalior est, a quo aliquid fit pro amico ut amicus est : et hoc est quando ad minus fit mutuum, tempus et terminus ponitur solutioni : ita tamen quod expressa confessio fiat, et in pactum vel scriptum deducatur quid pro quo solvendum sit. In tali enim communicatione debitum manifestum est et non ambiguum quid pro quo solvendum. De amicitia autem tantum est ibi, quod amicativam habet dilationem. Quando enim unus tenetur alteri statim solvere tenetur, nisi ex amicitia differatur, vel tempus vendat ut usurarius. Propter quod et apud quosdam amicorum talium quorum amicitia super utile fundatur, et non observantur justa quae dicta sunt : sed. existimant sicut et in rei veritate se habet, oportere diligere eos ut amicos, qui non in pactum vel scriptum deducunt, sed commutant vel mutuant secundum fidem, ita scilicet quod fidei amici simpliciter credant. Talis enim communicatio liberalior est, alia servilior : et talis etiam moralis est, ut scilicet consueta faciat amico retribuendo quod secundum consuetudinem justum est. Est autem non in dictis sive pactis sive scriptis, sed potius ut amico donat vel. mutuat, vel etiam cuicumque alii qui sibi non est manifestus in amicitia : sed tamen dignificant in retribuendo conferri sibi aequale vel plus. Non enim dat talis liberaliter, sed potius accommodat et mutuat : et quando similiter alius sicut sibi non mutuans, sed etiam est dissolvens consuetam retributionem, accusabit eum et dissolvet cam quam habebat secum
amicitiam. Talis autem communicatio causatur per hoc quod omnes quidem vel plures volunt bona honesta, propter similitudinem utrisque quae per se expetibilis est. Eligunt autem utilia sibi propter necessitatem vel avaritiam. Bonum autem honestum est benefacere amicis, non ea intentione ut donans et benefaciens aliquid contrapatiatur per retributionem, sed liberaliter intendat. Utile autem est rebeneficiatum esse. Quod quamvis in pactum non deducat, non intendit quod donat. Intendit enim quod ad aequalia vel majora provocet amicum .
Ei ergo qui. talem accipit donationem ab amico et potens est solvere, retribuendum est secundum dignitatem et valorem eorum quae passus est sive recepit : quamvis ille forte sponte dederit, quod nec scriptum deduxit in conventionem. Non enim faciendum est nolentem amicum : qui quamvis ut amicus dederit, noluit tamen amicitiam, sed retributionem. Taliter enim accipiens est potestatis in principio amicitiae, in hoc scilicet quod benepatiexis est, hoc est, bonum utile recipiens a quo non oportuit. Scivit enim quod non propter amicitiam daret sed propter separatam utilitatem. Non enim accipit ut ab amico, neque ab eo qui propter ipsum ut ipsum amicum hoc operatur, sed potius ut ab eo quem. scivit utile aliquid intendere. Sicut igitur dissolvitur amicitia quae est in dictis sive pactis sive scriptis per non retributionem aequalium, ita et luce amicitia dissolvenda est, ut aequalium vel plurium fiat retributio. Quinimo qui in tali amicitia ab amico accipit beneficium et potens est reddere in principio acceptionis, confiteri debet quod non ut donum, sed ut mutuum accipit. Si enim impotens sit solvere, talem primum beneficians qui utilitatem intendit, dono suo non dignificabit. Propter quod si beneficiatus potens sit sol- vere, retribuere debet ei qui eum ex tali beatificavit amicitia. Si autem, hoc grave est ei, intendendum fuerat et considerandum in principio antequam donum acciperet a quo beneficiaretur, et in quo sive quanta utilitate, ut in his consideratis sustineret vel non sustineret communicationem. Honestius enim fuerat a principio a tali communicatione recedere quam sic intendenti utilitatem dignam non retribuere.